monumenta.ch > Cassiodorus > 29
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXVIII.De miraculis contra Persas gestis. <<<     >>> XXX.De virtutibus Abdae apud Persas episcopi.

CAPUT XXIX.De successione pontificum. SHOW APPARATUS

1 Inter haec Innocentio mirabili Romanae urbis antistiti successit Bonifacius, Bonifacio Zozimus, Zozimo Coelestinus. Hierosolymis vero post Ioannem Praylius suscepit Ecclesiae praesulatum. Verum in Antiochia post sacrum Alexandrum Theodotus castitatis speculum, Ecclesiae pontifex ordinatur, mansuetudine et puritate conversationis ornatus.
2 Is enim cohortem Apollinaris sacris ovibus miscuit, rogans eos ut unirentur ovilibus. Ea siquidem tempestate Isdigerdis Persarum rex contra Ecclesias pro huiusmodi causa bella commovit.