monumenta.ch > Hieronymus > csg46.321 > 20
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XIX.Quomodo Illyricum et Occidens propter Ioannem ab orientalibus se suspenderint episcopis. <<<     >>> XXI.De Eutropio lectore, propter Ioannem in carcerem coniecto.

CAPUT XX.De ordinatione Arsatii Constantinopolitani et eius odio propter Ioannem. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Transactis itaque diebus paucis, Arsatius Constantinopoleos ordinatur episcopus, Nectarii frater, valde longaevus, et ultra octoginta annorum habens, qui mansuetissime nimis regebat episcopatum.
2 Cuius opinioni derogavit postea, quod de Ioannis amatoribus agebatur. Nam dum Arsatio communicare nollent, nec orationem habere communem; sed, sicuti dictum est, seorsum et per loca secreta ultima civitatis, sacra celebrarent, haec ille renuntiavit imperatori. Cumque iussisset ut eos manu militari turbaret, lapidibus atque fustibus populum convertit in fugam.
3 Nobiliores autem et proniores in amore Ioannis redegit in carcerem. Porro milites, ut assolet, accepta fiducia, praedam circa mulierum ornamenta faciebant, zonas aureas, dextralia, monilia, lavatoria, annulos, diademata, et cum ipsis auribus earum auferentes inaures. Ob quam rem turba maxima et gemitus in civitate provenit.
4 Nec sic tamen illi affectum deposuere Ioannis; verum publice plurimi convenire nec in platea, nec in balneo praesumebant. Quibusdam etiam erat domi quoque manere periculosum, ita ut civitatem declinarent; multi siquidem viri plurimaeque mulieres nobili genere procreatae, virginitate atque virtute vitae laudabiles, fugerunt.
5 Eo tempore etiam grando vehemens Constantinopoli et circa eius suburbana descendit. Quod factum est consulatu eodem Honorii sexto et Aristenis, die tricesima Septembris mensis; quod dicebant Dei iracundia gestum, eo quod sine iudicio Ioannes fuerat condemnatus. Quibus verbis crementum dedit mors Augustae continuo subsecuta. Quarta namque die post grandinem est defuncta.
6 Tunc enim et Cyrinus Chalcedonensis episcopus, qui Ioannem crebro laceraverat, secto pede defunctus est.
7 Alii tamen dicebant Ioannem hoc iuste perpessum, eo quod multas ecclesias Novatianorum, Quartodecimanorum et aliorum tulisset haereticorum.