monumenta.ch > Cassiodorus > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XV.Qualiter Ioannes tractaverit Augustam. <<<     >>> XVII.De secunda depositione Ioannis, et de schismate facto propter eum.

CAPUT XVI.De insidiis quae Ioanni fiebant. SHOW APPARATUS

1 Interea quidam homo comprehensus est qui Ioannem volebat occidere; traditusque ad supplicium praefecto, a Ioanne ne perimeretur ereptus est. Postea vero etiam Elpidii presbyteri servus, cursu in episcopum accedens, eum interimere nitebatur. Et dum a quodam teneretur, et ipsum repente percussit, simul et alium astantem, et tertium.
2 Tunc clamore facto multis convenientibus, plurimos interemit, novissime tentus, et traditus est. Ex illo tempore Ioannem populus custodiebat noctibus et diebus, ad eius circumsedentes domum.