monumenta.ch > Cassiodorus > 9
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, VIII.Quomodo hymni nocturni a Ioanne sunt incoepti. <<<     >>> X.De inimicis Ioannis.

CAPUT IX.Quod episcopo Ignatio angelorum Deum laudantium visio sit ostensa. SHOW APPARATUS

1 Dicendum tamen est unde sumpsit initium ut in ecclesia antiphonae decantentur. Ignatius Antiochiae Syriae tertius post apostolum Petrum episcopus, qui etiam cum ipsis degebat apostolis, vidit angelorum visionem, quomodo per antiphonas sanctae Trinitati dicebant hymnos. Isque modum visionis Antiochenae tradidisse probatur Ecclesiae, et ex hoc ad cunctas transivit Ecclesias.