monumenta.ch > Cassiodorus > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 10, II.Quomodo Honorius ludum gladiatorum removerit.

CAPUT PRIMUM.De successione Arcadii et Honorii. SHOW APPARATUS

1 Defuncto igitur Theodosio, in eius imperio filii successerunt, Arcadius in Oriente, Honorius autem in Occidente. Hoc tempore in Romana Damasus praesidebat Ecclesia, in Alexandria Theophilus, Hierosolymis Ioannes, Flavianus Antiochenam tenebat sedem, Constantinopolitanamque Nectarius. Igitur circa octavam diem Novembris mensis, eodem consulatu, corpus Theodosii delatum est cum solemni honore, et ab Arcadio filio sepulturae contraditur. Post paucos vero dies, id est vicesima septima eiusdem mensis, etiam exercitus qui cum imperatore Theodosio fuerat contra tyrannum, reversus est.
2 Et dum imperator Arcadius secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, tunc milites Rufinum praefectum imperatoris peremerunt. Erat enim suspectus, quasi tyrannidem posset assumere. Dicebatur autem quia Hunnos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et partes Orientis valde vastabant.