monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.341 > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, X.Quomodo Theodosius ab Ecclesia Constantinopolitana Arianos repulerit. <<<     >>> XII.De concilio Constantinopolitano contra Macedonianos.

CAPUT XI.De Eunomii calliditate. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Igitur cum Eunomius Valentis temporibus a suis clericis recessisset, apud semetipsum in Bithynia morabatur, vir callidus et dicendi peritus, multusque populus concurrebat ad eum: alii experiri volentes, alii audire quae diceret. Huius fama pervenit ad principem; cum quo ipse quoque voluit habere sermonem: sed Augusta Flacilla precibus eum retinuit. Erat enim fidelissima, et Nicaeni dogmatis iura sub integritate servabat, timuitque ne, ut assolet, eloquio viri callidi captus imperator, facile in sectam eius incurreret.