monumenta.ch > Cassiodorus > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, V.Quomodo Macedoniani denuo ab orthodoxis divisi sint. <<<     >>> VII.Professio Theodosii de fide.

CAPUT VI.Quomodo Theodosius imperator Thessalonicae baptizatus sit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cumque Theodosius bello barbaros superasset, et illi Romanos amicos habere deprecarentur, causa foederis acceptis obsidibus, Thessalonicam venit. Ubi dum in aegritudinem incurrisset, ab Acolio eius civitatis episcopo baptizatus est, licet a progenitoribus Christianum dogma et fidem Nicaeni concilii sequeretur.
2 Tunc igitur baptizari cupiens propter infirmitatem, Thessalonicensium requisivit episcopum, cuiusnam fidei esset. Quo respondente quoniam Ariana pestis in Illyricum non valuisset accedere; sed inviolatam ab initio fidem Nicaeni concilii conservarent, ille libenter eius verba suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est.