monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.429 > sectio 7 > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 9, II.De benignitate Gratiani, et fidei rectitudine.

CAPUT PRIMUM.Quia mortuo Valente Constantinopolim barbari devastabant. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Igitur defuncto Valente, denuo barbari, usque ad muros Constantinopoleos venientes, eius suburbana vastabant. Quapropter cives, quae invenissent arma portantes, hostibus ut poterant resistebant. Uxor enim Valentis imperatoris, nomine Dominica, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem militum ministrabat.
2 Quibus etiam Saraceni praebuere solatia, quae eorum regina, nomine Mavia, Romanis foederata, direxerat.