monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 8, PRIMUM.De conversatione, miraculis et responsionibus vel scriptis diversorum monachorum, nec non et episcoporum. <<<     >>> III.Quod Valens paganis, Iudaeis et haereticis tribuerit potestatem suas festivitates agendi, et orthodoxis ubique prohibuerit, et de Flaviani Diodorique virtutibus.

CAPUT II.Quod Ariani Constantinopoli comprehendentes orthodoxos, multos in navi concremaverint. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Eo siquidem tempore in Constantinopolitana urbe comprehendentes Ariani quosdam religionis piae presbyteros, eosque mittentes in navem inermem, et trahentes in pelagus, aliis quippe in alia nave sequentibus, immisso igne cremaverunt. Quo facto, sancti viri cum igne atque mari pugnantes, novissime sunt absorpti, et triumpho martyrii coronati.