monumenta.ch > Hieronymus > csg48.365 > 31
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXX.Quod octoginta orthodoxi a Valente in navi cremati sunt. <<<     >>> XXXII.Quomodo in Edessa mulier cum filio currens ad martyrium, praefectum et imperatorem stupefactos a crudelitate removerit.

CAPUT XXXI.Quid Valens gesserit in Antiochia et Cappadocia. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Valens itaque, Nicomedia relicta, pergebat ad Antiochiam. Interea dum venisset ad Cappadociam, solite eius loci turbabat Ecclesias, Arianis eas tradere volens. Quod se credebat cito perficere, eo quod pro quibusdam inimicitiis Basilius Eusebio, qui tunc Caesariensem regebat Ecclesiam, videbatur offensus; et abscedens in Pontum, cum monachis habitabat ibi philosophantibus.
2 Porro populus, et maxime nobilium ac sapientium, Eusebium in suspicione habebant, quasi ipse fuisset auctor fugae viri philosophi vita verboque perfecti. Volebantque eum deserere, et apud semetipsos missarum celebrare solemnia. Sed Basilius quidem, ne turba nasceretur in populo per seditiones haereticorum, agebat in Ponto silentium cum suis episcopis, qui semper adhaeserant illi.
3 Contigit etiam ut circa Eusebium odium populi nasceretur. Dumque Basilio fuisset nuntiatum quia Valens veniret in Cappadociam, relicto Ponto, Caesaream venit, et pactis cum Eusebio celebratis, Ecclesiam pro tempore suis adhortationibus roborabat. Valens autem, dum suam intentionem non valuisset implere, cum episcopis secum ambulantibus tunc abscessit.
4 Igitur imperator Valens parvipendens famis invasionem, venit Antiochiam Syriae. Cumque ibi moraretur, nolentes Arianis consentire vastabat, vehementerque consubstantialitatis praedicatoribus imminebat. Et quos dum Ecclesiis pene omnium civitatum Orientalium expulisset, non ei hoc suffecit, sed etiam eos diversis suppliciis subdidit, multosque diversa morte contraditos interemit, plurimos tamen necabat in flumine.