monumenta.ch > Cassiodorus > 26
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXV.Epistula Liberii Romanae urbis episcopi, et Siciliensis concilii ad Macedonianos episcopos post poenitentiam. <<<     >>> XXVII.De latebris Athanasii.

CAPUT XXVI.Cur Eunomius ab Eudoxio segregatus sit. SHOW APPARATUS

1 Circa haec itaque tempora Eunomius ab Eudoxio separatus seorsim agebat missas; quoniam quem dum saepe rogasset ut susciperetur praeceptor eius Aetius, Eudoxius non audivit. Hoc autem non ideo refutavit, quia sectam declinabat Aetii, cum eam scilicet praedicaret; sed quoniam omnes unanimes illius, eum sectae alterius fatebantur.
2 Ista ergo causa fuit ut ab Eudoxio separaretur Eunomius. Haec igitur Constantinopoli gerebantur.