monumenta.ch > Cassiodorus > 23
Cassiodorus, Historia Eccl., 7, XXII.De nativitate Valentiniani minoris, et de immensitate grandinis, et de ortu principis Gratiani. <<<     >>> XXIV.Libellus Macedonianorum Liberio Romano datus episcopo.

CAPUT XXIII.Quomodo Ariani Macedonianos fuerint persecuti, et illi se contulerint ad Liberium. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cumque igitur eo tempore consubstantialitatis dogma profitentes vehementer affligerentur, rursus persecutores contra Macedonianos insurrexerunt : qui terrore magis violentiaque constricti, per singulas civitates legationibus fungebantur apud alterutros: iudicantes ut per necessitatem confugere deberent ad fratrem imperatoris, et ad Liberium Romanae urbis episcopum, cuius fidem amplectebantur potius quam communionem Eudoxii.
2 Miserunt ergo Eustathium Sebastiae, qui saepe fuerat depositus, Sylvanum Tarsi Ciliciae, atque Theophilum: mandantes ne declinarent fidei causa Liberium, sed Romanae communicarent Ecclesiae, et fidem de consubstantialitate roborarent. Hi siquidem cum litteris in Seleucia dispositis, ad Italiam pervenerunt; et imperatorem quidem videre non potuerunt; erat enim occupatus in Galliis, et contra Sauromatas dimicabat. Liberio tamen epistulas obtulerunt, qui eos suscipere nullatenus voluit: dicens eos Arianos esse, nec ab Ecclesia suscipi posse, qui Nicaenam non susciperent fidem.
3 At illi responderunt per poenitentiam se cognovisse veritatem, et dudum abnegasse dissimilitudinis fidem, et similem professos per omnia Filium Patri, nihilque differre a consubstantiali per omnia similem. Haec dicentes, exegit Liberius scriptam suae sententiae dare professionem. At illi libellum porrexerunt in quo etiam proposuerunt verba fidei Nicaeni concilii.
4 Epistulas autem a Smyrna in Asia constituta, et Pisidia Isauriae, atque Pamphylia, nec non Lycia factas, hic propter multiloquium non conscripsi. Verba vero libelli ab Eustathio et reliquis Liberio dati haec esse noscuntur.