monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35 > 40
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXXIX.Quomodo Iulianus pecunias abstulerit Christianis. <<<     >>> XLI.De simulacro Christi, quod deposuit Iulianus.

CAPUT XL.Quomodo ab Antiochenis irrisus sit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Igitur imperator pugnaturus contra Persas venit in Antiochiam. Cumque populus quereretur, quia venalia quidem abundarent, sed carius venderentur: volens magnitudinem suae largitatis ostendere, minora quam debuit pretia in foro rerum venalium deputavit. Et cum fugissent tabernarii negotiatoresque diversi, res necessariae defecerunt.
2 Antiocheni vero graviter hoc ferentes, contumelias fecerunt imperatori.
3 Querebantur enim adversus eum, facetias de eius barba proferentes; erat enim eius barba valde prolixa. Dicebant ergo: Tondeatur, ut ad funes eius proficiat barba. Et quoniam superstitionis suae causa taurum idolis frequentius immolabat, aram vel taurum in solido suo formari praecepit. Ob quam rem lacerantes eum dicebant: Iste taurus evertet mundum. His iniuriis provocatus ad iracundiam, interminatus est se Antiochiam affligere civitatem.
4 Quamobrem ad Tarsum Ciliciae reverti volens, iussit necessaria praeparari. Ex qua intentione eum sophista Libanius revocavit, scribens pro Antiochenis intercessionis librum, et rursus ad Antiochenos de principis iracundia; quos tamen libros non edidit. Verum imperator respuens se operibus vindicare, reciprocis iniuciis iram suae indignationis amovit.
5 Librum enim adversus Antiochenos fecit lepidum et satis urbanum, quem Antiochicum nominavit. Verum contra Christianos multa mala etiam in ea civitate commisit.