monumenta.ch > Cassiodorus > 35
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXXIV.Quomodo Iulianus aquis immolatitiis universa polluerit, eique restiterint Iuventius et Maximinus. <<<     >>> XXXVI.De Artemio martyre et Publia abbatissa.

CAPUT XXXV.Quomodo Valentinianus, qui post eum imperavit, propter aspersionem aquae immolatitiae ministrum percusserit templi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Valentinianus etiam, qui post paululum sumpsit imperium, tunc millenarius erat circa palatia constitutus dux lanceariorum. Is zelum quem pro pietate habuit non celavit. Eo namque tempore cum fulminandus ille Fortunae templum ingrederetur in choro, et ex utraque parte ianuarum astarent ministri templi, qui aspersione, sicut ipsi dicebant, purgarent ingredientes, Valentinianus praecedens principem, aspersionis guttam sua vidit in chlamyde.
2 Et indignatus, pugno percussit templi ministrum: dicens se maculatum potius quam purgatum. Quod respiciens imperator, iussit eum in custodiam tunc redigi et ad eremum destinari. Sed ille cum annus et pauci transissent menses, pro mercede confessionis recepit imperium. Non solum enim in illa vita diligentes se Deus honorat; sed aliquando etiam in praesenti bonorum operum retributiones impendit, et praesentibus praemiis illic sperata confirmat.