monumenta.ch > Cassiodorus > 26
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXV.De Macedonianis. <<<     >>> XXVII.Quomodo Iulianus foverit Cyzicum propter paganitatis cultum.

CAPUT XXVI.Quia Iulianus quoque persecutus sit Athanasium. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Igitur imperator audiens Athanasium, in Alexandrinorum Ecclesia constitutum, licite populo praedicare, multosque paganorum ad Christianitatem fuisse conversos, cum iussit exire de civitate. Qui si maneret, damna maxima cum sustinere praecepit: occasionem crimmis in eum inveniens, quia dum prioris principis tempore fuisset fuga mulctatus, non eius iussione episcopalem receperat sedem. Quamobrem secundum imperatoris praecepta se praeparabat ad fugam.
2 Videns autem circa se Christianorum populum lacrymantem: Habetote, inquit, filioli, fiduciam: nubes est, et cito pertransiet. Hoc dicto, valefecit; et diligentibus amicis commisit Ecclesiam, atque ab Alexandrina civitate discessit.