monumenta.ch > Ambrosius > 1 > sectio 3 > Ieremias, 7 > 24
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXIII.Quia Eusebius veniens Antiochiam propter Paulinum, et divisum videns populum fuerit indignatus. <<<     >>> XXV.De Macedonianis.

CAPUT XXIV.De Hilario Pictaviensi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Verum Hilarius Pictaviensis secundae Aquitaniae pontifex, rectae fidei dogmata dudum praeseminaverat tam Italis quam Gallicanis episcopis, quippe cum primus ab exsilio remeasset. Uterque ergo fortiter in fide laboraverunt. Sed Hilarius tanquam disertus suis libris satisfactionem de Trinitatis consubstantialitate conscripsit.
2 Quibus hoc sufficienter exposuit, et vehementer Arianorum dogma destruxit. Haec itaque post breve eorum exsilii tempus celebrata noscuntur.