monumenta.ch > Cassiodorus > 17
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XVI.De simulacro Androgyno a paganis in ecclesia constituto. <<<     >>> XVIII.De reditu Athanasii ad Alexandriam.

CAPUT XVII.De legibus quas Iulianus contra Christianos posuit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Innumera quoque alia in omni terra et mari ab impiis contra pios illo tempore sunt commissa. Tunc igitur aperte Deo odibilis imperator contra pietatem ponebat leges; et primum quidem interdixit Galilaeorum filiis (sic enim Salvatoris nostri cultores denominabat) poetarum, et rhetorum, atque philosophorum legere disciplinas.
2 Propriis, inquit, pennis, secundum proverbium, vulneramur. Ex nostris enim armati conscriptionibus contra nos bella suscipiunt. Post hanc aliam posuit legem, praecipiens Galilaeos expelli militiis.