monumenta.ch > Lucanus > sectio 126 > 16
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XV.Quae in Gaza contra Christianos crudeliter sint commissa, et in Sebastia, et in Phoenice. <<<     >>> XVII.De legibus quas Iulianus contra Christianos posuit.

CAPUT XVI.De simulacro Androgyno a paganis in ecclesia constituto. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In Emesa vero, quae est in eius confinio civitatis, Dionysio γυνίδι, id est Baccho muliebri, ecclesiam quae Deo nuper fuerat aedificata, dedicaverunt; et ad derisionem simulacrum illic statuentes, Androgynum, id est, quod virum monstraret ac feminam. In Dorostolo vero, insigni Thraciae civitate, Aemilianus invictissimus decertator, a Capitolino universae Thraciae iudice igni traditus est.
2 Porro Marci Arethusii episcopi gesta vel passio Aeschyli et Sophoclis concione noscitur indigere, ut digne actus illius tragoediae ordine recitentur.