monumenta.ch > Cassiodorus > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, VI.Quomodo Mares episcopus Chalcedoniae in facie redarguerit Iulianum. <<<     >>> VIII.De seditione apud Alexandriam orta contra paganos.

CAPUT VII.Quod eos qui fuerant a Constantio deportati revocaverit, et de vexatione ecclesiasticorum et populi Christiani. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Haec itaque faciens, eos qui fuerant a Constantio fugati pro religione revocavit, et confiscatis patrimonia sua restituit, praecipiens populo ut nullum laederent Christianum, neque nolentem sacrificare compellerent; sponte vero accedentes ad aras prius expiari apud daemones, purgarique solitis eorum sacrificiis praeparabat.
2 Clericis autem omnia privilegia, honores consuetudinesque subtraxit, et leges positas pro eis solvit, ipsosque curiae tradidit; simul et a virginibus et viduis quae pro penuria inter clericos pascebantur, iussit exigi ea quae dudum a publico accepisse videbantur. Constantinus enim imperator disponens res ecclesiarum, unicuique civitati prospexit, ut clerus sufficientia emolumenta perciperet, et hoc lege firmavit; quod hactenus, mortuo Iuliano, servatur.
3 Hanc exactionem aiunt nimis fuisse crudelem. Auferebat enim subinde pecunias et ornamenta sacra; templaque sub Constantino et Constantio fundata destruebantur; datae ad aedificia pecuniae rursus exigebantur. Hac occasione sacerdotes, et clerici, et populus Christianus crudeliter vexabantur.