monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, PRIMUM.De Iuliani genere ac disciplinis, et quomodo pervenerit ad imperium. <<<     >>> III.Quomodo etiam ante imperium latenter fuerit paganus.

CAPUT II.Quomodo Iulianus ad ritum devenerit paganorum, et de sacrificiis idolorum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Fertur itaque mox in ipso principio Iulianum sic aperte et impudenter negasse Christianam fidem, ut quibusdam sacrificiis et invocationibus, quas expiationes pagani vocant, et sanguinis immolatione, nostrum baptisma studeret ablui, et abrenuntiare ecclesiasticae confessioni. Ex illo enim tempore tam secrete quam publice, et in templis licenter pagani sacrificia celebrabant.
2 Fertur etiam quia dum aliquando sacrificaret, ostensum sit ei in visceribus pecudis immolatae signaculum crucis corona circumdatum. Qua visione, alios quidem sacrificii ministros fuisse perterritos: aestimantes quippe huiusmodi religionis virtutem et Christiani dogmatis aeternitatem; eo quod corona quae circumdabat crucem victoriae esset indicium; et quia ambitus circuli a suo principio nusquam terminaretur, sed magis rursus reverteretur in semetipsum.
3 Cumque caeteri mirarentur, princeps huius scientiae confortavit eos: dicens prospera et utilia sibi indicia fuisse monstrata; et quia magis signum dogmatis Christiani coerceretur; nec ei quo vellet dilatari liceret, termino circuli circumsepto.