monumenta.ch > Cassiodorus > 40
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXIX. Quod Eudoxius Arianus post Antiochenum Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de prava Aetii doctrina. <<<     >>> XLI. De Macedonio et Macedonianis.

CAPUT XL. De crudelitate Georgii apud Alexandriam, et qui post Cyrillum Hierosolymorum tenuerunt episcopatum. SHOW APPARATUS

1 Interea dum adhuc Athanasius celaretur, Georgius Alexandriae crudeliter paganos afficiebat, et adversantes sibimet Christianos; utrosque enim cogebat ad suam venire sententiam, et respuentes afficiebat. Erat enim apud sapientes odibilis, quasi despiciens eos, et iudicibus imperans, apud populum vero quasi tyrannus, et ultra potentes elatus: praecipue tamen paganos opprimebat, quos sacrificare et paternas festivitates agere prohibebat.
2 Tunc enim milites et Aegypti ducem armatos in civitatem introduxit, imagines et ornamenta templorum abstulit, quod ei postea causam necis adduxit. Cyrillo siquidem deposito, sicut praedictum est, apprehendit Hierosolymorum Ecclesiam Herennius, et post illum Heraclius, post quem Hilarius. Hos enim tunc Ecclesiam illam gubernasse percepimus usque ad imperium Theodosii principis, quando rursus Cyrillus ad proprium remeavit episcopatum.