monumenta.ch > Cassiodorus > 36
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXV. De legatis concilii Seleuciae, et de examinatione Aetii, et gestis Ariminensium. <<<     >>> XXXVII. Pro qua causa sit Cyrillus Hierosolymorum depositus.

CAPUT XXXVI. Quomodo affirmaverint fidem Ariminensis concilii, et Aetium deposuerint simul et alios. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Acacius autem et qui cum eo erant aliquantum tempus Constantinopolim commorantes, evocaverunt episcopos ex Bithynia, inter quos erat et Macarius Macedonensis, et Ulphilas Gothorum episcopus. Qui omnes numero quinquaginta convenientes, confirmaverunt Arimino lectam conscriptionem: adiicientes ut de caetero nequaquam substantia vel essentia nominaretur in Deo; et praeter hanc scripturam omnes alias, aut factas, aut faciendas penitus abdicari.
2 Quo facto, Aetium diaconatus ordine deposuerunt, tanquam haeretice sapientem, et qui contra ecclesiasticam consuetudinem quaedam humanae sapientiae facta conscriberet, et dialogos plenos blasphemia dictaret, atque turbarum ecclesiasticarum et seditionis auctor exstaret. Dicitur autem ab aliquibus, quia non eum integro corde deposuerunt; sed volentes se principi commendare, eo quod dicerentur similia sapere. Videntes autem imperatoris indignationem quam circa Macedonium tunc habebat, etiam eum deposuerunt, et Eleusium Cyzici, et Basilium Ancyrae, et Ortasium Sardicorum, Dracontium Pergami.
3 Et dum in dogmate viderentur habere discordiam, tamen tempore depositionis memoriam eorum fidei non fecerunt; sed culpas eis omnibus inferebant singulariter, per quas eos asserebant in ecclesiasticis regulis deliquisse.