monumenta.ch > Cassiodorus > XXVII. IOHANNI V̅· S̅· CONSULARI CAMPANIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 24 > 25
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXIV. Quod discedentibus episcopis fuerit Constantius indignatus. <<<     >>> XXVI. Quomodo Athanasius furorem Constantii denuo declinaverit

CAPUT XXV. De synodo in Nicaea Thraciae celebrata. SHOW APPARATUS

1 Ursacius autem eiusque consentanei ab Italia discedentes, venerunt ad civitatem Thraciae nomine Nicaeam: quo brevi tempore commorantes aliud fecere concilium. Et lectam in Arimino expositionem fidei Graeco interpretantes eloquio publicatam confirmaverunt; et postea divulgabant eam esse fidem quae ab universali concilio et dictata esset et edita in Nicaea; ut similitudine nominis Nicaeni simpliciores hac subreptione deciperent: putabant enim in Nicaea Bithyniae esse dictatam fidem.
2 Sed nihil profuit eis tale commentum. Post paululum namque confusi atque derisi sunt.