monumenta.ch > Franciscus Petrarca > bnf6496.231 > ad Corinthios II, 5 > 24
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXIII. Epistula Ariminensis concilii ad imperatorem Constantium destinata. <<<     >>> XXV. De synodo in Nicaea Thraciae celebrata.

CAPUT XXIV. Quod discedentibus episcopis fuerit Constantius indignatus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cum haec scripsissent, et modicum sustinuissent tempus, imperatore nullum dante responsum, ad civitates proprias recesserunt. Princeps autem, cum et prius contenderet Arianam sectam per Ecclesias seminare, occasionem iniuriae suae illorum habuit discessionem: dicens se contemptum, eo quod praeter iussionem eius concilium videretur esse solutum. Quapropter Ursacio et his qui circa eum erant permissionem dedit contra Ecclesias agendi fiducialiter quodcunque placuisset.
2 Explanationem vero lectae in Arimino fidei iussit per Ecclesias Italicas destinari: praecipiens ut nolentes in ea subscribere pellerentur Ecclesiis, et in eorum locis alii subrogarentur episcopi.