monumenta.ch > Cassiodorus > 14
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XIII. De Aetio haeretico. <<<     >>> XV. De synodo apud Mediolanum facta.

CAPUT XIV. De Inimicis Athanasii. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Inimici quidem fidei, putantes se tempus invenisse contra defensores eius, valde apud principem laborabant ut de Ecclesiis pellerentur omnes qui ab eis videbantur esse depositi, tanquam alterius fidei; vel quia, vivo Constante, imperatori Constantio restitissent, ita ut fuisset pene ad bella proventum. Praecipue tamen Athanasium accusabant, quia invidiae nimietate, neque Constante vivo, et Constantio eum se diligere profitente, ab eius molestia recedebant; sed Antiochiae congregati Narcissus Cilix, Theodorus Thraciae, Theogonius Nicaenus, Patrophilus Scythopoleos, Minophantus Ephesius, et alii circa triginta, scripserunt omnes universis episcopis: quia contra sanctiones ecclesiasticas Alexandriam remeasset, nec in concilio sine culpa fuisset inventus; et iubebant ut neque communicarent ei, neque scripta dirigerent, sed Georgio, qui ab eis fuerat ordinatus.
2 Verum Athanasio nullus hinc sermo fuit.