monumenta.ch > Cassiodorus > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, IX. De Osio Hispano. <<<     >>> XI. De resultatione Iudaeorum, et de tyrannide Galli Caesaris atque peremptione.

CAPUT X. De Magnentio tyranno et de tyrannide Sylvani. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Interea Magnentius ad seniorem perveniens Romam, multos peremit senatorum ac populi. Et agnoscens vicinos esse contra se Constantii milites, abscessit ad Gallias partis occidentalis. Cumque illic bellum saepius inter alterutros exercerent, modo isti, modo illi victores esse videbantur. Novissime autem devictus Magnentius, fugit in Mirsam, quod est Galliae castrum; vidensque suos milites quasi de perditione tristes, stans celsiore loco, eos nitebatur allocutionis consuetudine confortare.
2 Tunc illi favorem solitum Magnentio exhibere praeparati, e diverso nolentes, clamaverunt omnes: Constanti Auguste, tu vincas. Hoc augurium Magnentius traxit ad semetipsum, tanquam ei non divinitus concederetur imperium. Et propterea relinquens castrum ad ulteriora tendebat. Sequentibus autem Constantii militibus, circa Seleucum montem facta congressione, solus fugiens venit in Lugdunensem urbem; comperiensque suam matrem et fratrem, quem Caesarem constituerat, interfectos, novissime interfecit et semetipsum, consulatu Constantii sexto, et Constantis Galli secundo, Augusti die quinto decimo. Non post multum vero tempus, etiam Decentius, alter eius frater, semetipsum strangulavit.
3 Sed neque sic circa rempublicam quies venit. Nam post paululum apud Gallias Occidentales Sylvanus quidam tyrannus est exortus, quem duces Constantii velociter peremerunt.