monumenta.ch > Cassiodorus > 27
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXVI.Epistula Constantii ad Athanasium, ut ad eum veniret. <<<     >>> XXVIII.Tertia Constantii epistula pro eodem.

CAPUT XXVII.Alia epistula eiusdem pro eadem re. SHOW APPARATUS

1 Constantius Victor Augustus Athanasio episcopo.
2 Licet prioribus nostris litteris significaverimus, quatenus sine sollicitudine ad nostrum debeas venire comitatum, eo quod maxime velimus te ad propria destinare; tamen et nunc has litteras ad tuam direximus sanctitatem; per quas invitamus ut sine aliqua incredulitate vel metu ascendens, publicis vehiculis ad nos venire festines, ut quae desideras possis adipisci.