2 | Facta autem seditione, populus erat praeparatus ad ultionem. Cumque Hermogenes insisteret ut militari manu expelleret Paulum, accensus populus, ut fieri solet in talibus, irrationabiliter ei resistebat, eiusque domum incendentes, ipsumque trahentes interemerunt. Haec gesta sunt consulatu Constantii tertio et secundo Constantis (id est, anno Dom. 341). Quo tempore Constans quidem Francos Romanorum subiecit imperio. Constantius autem de interitu Hermogenis agens, ab Antiochia veredis Constantinopolim venit, et Paulum quidem expulit civitate, urbi vero damna concussit, auferens ei frumenti a suo patre collati ultra quadraginta millia modiorum, quae quotidie frangebantur. |
3 | Nam pene octoginta millia per dies singulos, urbe Alexandria mittente, primo ministrabantur. Hoc itaque facto Macedonium distulit statuere urbis episcopum; irascebatur enim et adversus eum, non solum quia praeter ipsius voluntatem fuerat ordinatus, sed quia propter seditiones inter eum Paulumque factas plurimi perierant, simul et magister militum fuerat interemptus. Dimittens ergo eum missas facere in ecclesia solum in qua fuerat ordinatus, denuo est profectus in Antiochiam. |