monumenta.ch > Cassiodorus > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, II.Quomodo Athanasius favore Constantini minoris Alexandriam remeaverit, et eiusdem Constantini epistula. <<<     >>> IV.De morte Constantini minoris.

CAPUT III.De insidiis Arianorum adversus Athanasium. SHOW APPARATUS

1 His litteris fretus Athanasius, Alexandriam venit, libenterque eum plebs Alexandrina suscepit. Ariani vero, coniuratione facta adversus eum, frequentes seditiones subinde suscitabant, per quas occasio praebebatur Eusebio ut derogaret ei apud imperatorem: quoniam non decernente communi concilio episcoporum, auctoritate sua arripuisset Ecclesiam.
2 Tantumque his derogationibus actum est, ut indignante imperatore de Alexandria urbe proiiceretur. Eodem tempore Eusebio moriente episcopo Caesareae Palaestinae cognomento Pamphili, Agapius discipulus eius suscepit episcopatum, qui et alios plurimos edidit libros, et de vita doctoris sui multa conscripsit.