monumenta.ch > Cassiodorus > 11
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, pr., X De unita inscriptione titulorum <<<     >>> XII Utrum in quinque voluminibus Psalmorum sit secanda contextio, an certe unus liber debeat nuncupari.

Caput XI Quid sit diapsalma. SHOW APPARATUS

1 Inter expositores Psalmorum de hoc nomine quaedam noscitur provenisse diversitas. Hieronymus, Hebraicae linguae doctissimus inquisitor, Spiritus sancti continuationem esse confirmat, ob hoc quia diapsalma significet semper. Beatus autem Augustinus, rerum obscurarum subtilissimus indagator, inter ardua sine offensione discurrens (In psal. IV), hanc potius partem elegisse cognoscitur, ut magis divisio esse videatur, nominis ipsius discutiens qualitatem.
2 Sympsalma quippe dicitur Graeco vocabulo vocum adunata copulatio; diapsalma vero sermonum rupta continuatio; docens ubicunque repertum fuerit, aut personarum, aut rerum fieri permutationem. Merito ergo tale nomen illic interponitur, ubi vel sensus, vel personae dividi comprobantur. Unde et nos divisiones congrue faciemus, ubicunque in psalmis diapsalma potuerit inveniri; reliquas autem, prout datum fuerit, indagabimus, ubi tamen auctoritas huius nominis potuerit inveniri.