monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 9
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, pr., VIII Quid sit canticumpsalmum. <<<     >>> X De unita inscriptione titulorum

Caput IX De quinquefaria divisione.

1 Hanc autem, quam diximus, quinquefariam divisionem, prout unaquaeque earum psalmorum titulis potuerit inveniri, locis aptissimis admonebo: ubi significantiam quamdam subsequentibus rebus mystica interpretatione contradunt. Sed quia sunt et aliae multifariae superscriptiones, quas praetereundas esse non arbitror, breviter in unam conclusionem aestimo colligendas; ut nec fastidium lector incurrat, nec in damno intelligentiae necessaria forte praetereat.