monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO III. De Agar et Ismaele <<<     >>> SERMO V. De luctatione Iacob cum angelo . Habitus paulo ante Pascha.

SERMO IV. De Iacob et Esau. In festo Vincentii martyris habitus. SHOW APPARATUS

1 Hesternae lectionis debitores nos esse meminimus: sed sicut nos debemus sermonem, ita et vos debetis audientiam. Et lectio quidem illa carnaliter sonat: qui autem Spiritum Dei accepit, spiritualiter sapit. Dixit enim Apostolus, Sapere secundum carnem, mors est. Et ad hoc promisit Dominus Paracletum Spiritum veritatis. Ergo sicut promisit, et misit, ut unusquisque iam qui eum Spiritum recepit, non sit temporalibus voluptatibus servus, sed dominus corporis factus et servus Creatoris, dirigat se in viam praeceptorum Dei : nec vestigia eius nutent, nec oculi eius palpitent; sed intentione fidei proficiat, ut veniat ad id quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit : quod creditur antequam videatur, ut cum venerit, qui credidit non confundatur. Intendat ergo ambulans in spe, sperans quod nondum tenet, credens quod nondum videt, amans cui nondum haeret. Exercitatio autem animae in fide, in spe et charitate, facit eum idoneum capere quod venturum est.
2 Cum ergo carnaliter adhuc saperet Petrus, turbatus ad interrogationem ancillae, negavit Dominum ter. Praedixerat enim medicus aegroto quid in illo futurum erat: qui aeger casus aegritudinis suae non noverat, et plus de se aegrotus praesumpserat; sed verus medicus videbat. Dixerat enim se cum Domino et pro Domino moriturum. Nondum autem poterat, quia infirmus erat. At ubi venit postea Spiritus sanctus missus de coelo, et confirmavit eos in quos venit; impletus ille fiducia spirituali, coepit iam vere paratus esse mori pro eo quem ante negaverat. Hac fiducia repleti omnes martyres, tenentes rectam fidem, non morientes nec patientes pro falsa fide, pro vano phantasmate, pro spe inani, pro re incerta; sed pro veritatis pollicitatione, certum habentes eum qui promisit, potentem esse qui exhibeat; omnia praesentia contempserunt, in futura exarserunt, quae cum fuerint illis praesentia, non erunt praeterita.
3 Recordamini ergo, qui interfuistis hesterno die, duos filios Isaac, Esau et Iacob, quomodo maiori praeponitur minor : ut ad Iacob pertineatis, Esau non ametis. Erit autem Esau, qui vult carnaliter vivere, vel carnalia in futuro saeculo sperare. Sive ergo carnaliter vivens, et talibus gaudens in hoc tempore, et talia de Deo sperans, qualia habent et mali, et totam felicitatem suam in ipsa ponens de qua gaudent et iniqui; aut certe contemnens istam praesentem, et talem sperans in futuro; carnalis est, carnalem habens fidem, carnalem spem, carnalem charitatem. Fides autem spiritualis est, credere quod protector sit temporaliter Dominus tuus, ut venias ad illud quod temporale non erit; et sperare te habiturum vitam Angelorum, non in corruptionibus carnis, non in voluptatibus et illecebris, non in fornicationibus et ebrietatibus et gaudio epularum carnalium, non in superbia possessionum dominationis terrenae; sed tantummodo quomodo Angeli vivunt.
4 Vivunt autem Angeli in gaudio, non creaturae, sed Creatoris. Gaudium enim creaturae est quidquid videtur: gaudium Creatoris est quod non videtur oculis corporis, sed purgata acie mentis. Beati mundo corde. Ad quam visionem beati sunt? Quoniam ipsi Deum videbunt. Non enim putetis, fratres, quia gaudent Angeli ex eo quia vident terram, aut coelum, vel quaecumque in his sunt. Non ex eo gaudent, quia vident coelum et terram; sed quia vident eum qui fecit coelum et terram.
5 Ille autem qui fecit coelum et terram, nec coelum est, nec terra; nec quid terrenum potest cogitari, nec quid coeleste, nec quid corporeum vel spirituale poteris cogitare: non hoc est Deus. Non tibi facias hominem aliquem grandem et pulchrum: non circumscribitur humana forma Deus; non continetur loco, non tenetur spatio. Non tibi facias quasi aureum Deum: non hoc est Deus. Nam aurum, unde tibi vis facere Deum, Deus ipse fecit; et hoc infirmum, quia in terra. Non tibi proponas, quia aliquid tale est Deus, quale vides in coelo, vel lunam, vel solem, vel sidera vel quidquid fulget et splendet in coelo: non hoc est Deus. Sed nec iterum ideo tibi non videatur Deus quod sol, quia sol tanquam rota quaedam est, non immensum lucis spatium; et dicas tibi, Ergo Deus infinitae lucis est et immensae: ut quasi tendas ipsum solem, et facias illum non habere finem, nec hac nec illac, nec sursum nec deorsum; et tamen lucem tibi immensam proponas Deum: nec hoc est Deus. Deus quidem habitat lucem inaccessibilem : sed talis lux non est rota, nec potest esse nota oculis carnis.
6 Sed si videre potes quid est veritas, quid est sapientia, quid iustitia, quomodo dictum est, Accedite ad eum, et illuminamini : quomodo est illud lumen verum, de quo dicit Ioannes, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; quomodo Ioannes ipse Baptista non erat lumen verum. Dicit enim Ioannes evangelista, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Non solum autem Ioannes Baptista verum lumen non erat, sed nec Paulus verum lumen erat, nec Petrus verum lumen erat, nec aliqui apostoli verum lumen erant. Etenim verum lumen est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Illi vero lumina erant, quia illuminabantur. Nam et oculi carnis nostrae dicuntur lumina; et unusquisque iurat, Per lumina mea. Lumina ista quid sunt? Si desit sol, si desit luna aut lucerna, certe in tenebris remanent. Ubi sunt lumina, videant ante se, praebeant ducatum pedibus, si lumina sunt: et tamen lumina sunt. Quare lumina sunt? Quia possunt lumen recipere. Etenim cum fuerit lumen illatum, lumen ipsum non sentit frons tua, nec auris tua, nec olfactus tuus, nec manus tua, nec pes tuus: sola membra in te qui vocantur oculi, sola sentiunt lumen illatum. Absente lumine tenebrantur: sed illato lumine sola illuminantur, id est, quia sola sentiunt lumen. Illuminantur quidem et caetera membra tua; sed ut videri possint, non ut videre possint. Nam lux quae oritur, vel quae infertur, omnia membra perfundit; oculos, ut videant; caetera, ut videantur. Sic omnes sancti illuminati sunt, ut viderent, et ut quod videbant, praedicarent. Ideo illis dictum est, Vos estis lumen mundi. Sed lumen, non verum lumen. Quare? Quia erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem. Omnem hominem dixit: si de isto sole diceret, non diceret, Omnem hominem; quia iste sol non a solis hominibus videtur. Vident illum et pecora, et minutissima animalia, et muscae vident istum solem: illud autem lumen quod Deus est, nemo videt, nisi de quibus dictum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
7 Conamini cogitare, fratres, lumen veritatis, lucem sapientiae, quomodo ubique praesens est omnibus: conamini cogitare lumen iustitiae; praesens est enim omni cogitanti. Quid enim est quod cogitat? Qui vult iniuste vivere, peccat. Deserit iustitiam: diminuta est? Conversus est ad iustitiam: quid? aucta est? Deserit eam, integram illam relinquit: convertitur ad eam, integram illam invenit. Quid est ergo lumen iustitiae? De oriente hoc surgit, et in occidentem vadit? An est alius locus unde oritur, aut quo venit? Nonne ubique praesto est? Homo certe qui est in occidente, si vult iuste vivere, id est, secundum iustitiam, numquid deest illi quam intueatur et videat secundum ipsam iustitiam? Iterum in oriente positus si velit iuste vivere, id est, secundum eamdem iustitiam, numquid deest illi? Ibi enim est iustitia: praesto est iuste viventi. Secundum eius regulam vident quemadmodum iuste vivant et illi: sicut iusti bene vivendo eam vident, ita et iniusti male vivendo non eam vident. Nam et ille iuste vivit, cum eam videt; et ille ipsam videt, ut secundum eam actus suos dirigat: quia nisi secundum iustitiae regulam direxerit actus suos, in errorem iniquitatis impingitur. Quia ergo et huic praesto esse potuit ibi consistenti, nullo loco est, et ubique est: sic iustitia, sic sapientia, sic veritas, sic castitas. Conamini ergo videre talem lucem: sed non potestis, palpitat mentis acies; purgetur, ut videat. ut purgari mereatur. Quod ergo videre non potestis, differte, ut curemini, et videre possitis.
8 Non tamen tale aliquid in futuro saeculo cogitetis, quale nunc videtis: quia si tale aliquid cogitaveritis, et tale aliquid dilexeritis; cum ipso mundo vultis ire extra mundum, tollere vobiscum vultis mundum. Non erunt ibi ista. Lux ibi erit quaedam, unde hoc rorat nescio quid, quod modo intelligimus, et gaudemus. Sed si habemus benedictionem a rore coeli, habemus abundantiam a fertilitate terrae: sic est enim benedictus Iacob : ad eum pertineamus, et non carnaliter vivamus. Quia unusquisque incipit carnaliter vivere, ideo maior dictus est Esau. Duo Testamenta dicuntur in Lege, unum Vetus, et alterum Novum. Vetus promissiones habebat temporales, sed significationes spirituales. Intendat Charitas vestra. Si promissa est Iudaeis terra repromissionis, significat aliquid spiritualiter terra repromissionis: si promissa est Iudaeis civitas pacis Ierusalem, significat aliquid nomen civitatis Ierusalem: si data est Iudaeis circumcisio carnis, significat aliquam spiritualem circumcisionem: si iussi sunt Iudaei unum diem sabbatum observare de septem diebus, significat spiritualem quietem, quae non habet vesperam. Nam et in ipsis septem diebus, in Genesi in omnibus diebus dictum est, Facta est vespera : in septimo die non dicitur, Facta est vespera. Septimo die qui vesperam non habet, significatur nobis requies sempiterna, ubi nullus est occasus. Si data sunt sacrificia Iudaeis carnalia, per victimas animalium omnia significant sacrificia spiritualia. Ergo qui sic intellexerunt, quasi praesens illis aliquid daretur pro magno, et futurum nihil quaesierunt, nec spiritualiter ea quae carnaliter agebantur, intel ligere valuerunt, ad maiorem filium pertinent, ad vetus Testamentum pertinent.
9 Vetus enim Testamentum est promissio figurata: Novum Testamentum est promissio spiritualiter intellecta. Cum enim Ierusalem quae fuit in terra, pertineat ad Vetus Testamentum, imaginem habet ad Ierusalem quae est in coelo, et pertinet ad Novum Testamentum. Circumcisio carnalis pertinet ad Vetus Testamentum: Circumcisio cordis pertinet ad Novum Testamentum. Liberatur secundum Vetus Testamentum populus de Aegypto: liberatur secundum Novum Testamentum populus a diabolo. Persecutores Aegyptii et Pharao persequuntur exeuntes de Aegypto Iudaeos: persequuntur populum christianum peccata ipsorum et diabolus princeps peccatorum. Sed sicut Iudaeos usque ad mare persequuntur Aegyptii; sic Christianos usque ad Baptismum persequuntur peccata. Eremus est christiano hic mundus. Intendite, fratres, et videte: liberantur per mare Iudaei, obruuntur in mari Aegyptii: liberantur Christiani in remissione peccatorum, delentur peccata per Baptismum. Exeunt post mare Rubrum, et ambulant per eremum: sic et Christiani post Baptismum nondum sunt in terra repromissionis, sed sunt in spe. Saeculum autem hoc eremus est; et vere christiano est eremus post Baptismum, si intelligat quod accepit. Si non solum signa corporalia in illo fiant, sed si etiam in corde spiritualis effectus, intelligit sibi eremum esse istum mundum, intelligit in peregrinatione se vivere, patriam desiderare. Quamdiu autem desiderat, in spe est. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Ista patientia in eremo facit aliquid sperare: si iam se putat in patria, non pervenit ad patriam: si iam se putat in patria, remanet in via: ut autem non remaneat in via, speret patriam, desideret patriam, ne deviet. Nam occurrunt tentationes: ita post Baptismum occurrunt. Sicut enim non soli erant hostes Iudaeorum Aegyptii, qui illos ab Aegypto persequebantur (ipsi enim praeteriti hostes erant, quomodo unumquemque persequitur praeterita vita sua et praeterita peccata sua cum principe suo diabolo), sed exstiterunt in eremo, qui vellent impedire viam; et pugnatum est cum illis, et victi sunt: sic post Baptismum cum coeperit ambulare christianus viam cordis sui in spe promissorum Dei, non deviet. Nam occurrunt tentationes aliud aliquid suggerentes, delicias huius mundi, aliam quamdam vitam, ut unumquemque de via detorqueant, et a proposito abducant. Si autem isto desiderio istas suggestiones eviceris, vincuntur hostes in via, et perducitur populus ad patriam.
10 Audi Apostolum, quia ista figurae nostrae fuerunt. Nolo enim, inquit, vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt. Si sub nube fuerunt, sub caligine fuerunt. Quid est, sub caligine fuerunt? Non eis intelligentibus spiritualiter, quae cum eis corporaliter agebantur. Et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Datum est enim illis manna in deserto, sicut nobis datur dulcedo Scripturarum, ut duremus in ista eremo vitae humanae. Et norunt quale manna accipiunt Christiani, quibus dixit ipse Psalmus, Gustate et videte, quam suavis est Dominus. Et omnes, inquit, eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem? Idem significantem. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Et attende quomodo unam rem exposuit, et caetera tacuit: Bibebant enim de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus. Haec autem figurae nostrae fuerunt. Illis sunt exhibitae, sed figurae nostrae fuerunt: quia illis corporaliter exhibebantur, nobis spiritualiter significabantur. Ergo illi qui corporaliter ea tenuerunt, ad Vetus Testamentum pertinuerunt.
11 Iam videte quia senuerat Isaac. Cuius personam gessit Isaac, quando voluit benedicere filium suum maiorem? Iam senuerat: ubi senectus, vetustas; per senectutem intelligo vetustatem; et per vetustatem intelligo Vetus Testamentum. Hoc ergo Vetus Testamentum quia illi non intelligebant, qui sub nube fuerunt, ideo dicuntur caligasse oculi Isaac. Caligo oculorum corporis Isaac, caliginem significat mentium Iudaeorum: senectus Isaac, vetustatem significat Veteris Testamenti. Quid ergo, fratres? Vult tamen benedicere et maiorem filium Esau. Minorem amabat mater, et maiorem pater, tanquam primogenitum: nam aequalis in ambos iustitia, sed erat charitas maior erga primogenitum. Vult ille benedicere maiorem, quia Vetus Testamentum primo populo promittebat. Promissiones non loquitur nisi ad Iudaeos: ipsis videtur promittere, ipsis videtur omnia polliceri. Vocantur ab Aegypto, liberantur ab hostibus, per mare ducuntur, pascuntur manna, accipiunt Testamentum, accipiunt Legem, accipiunt promissiones, accipiunt ipsam terram repromissionis. Non mirum quia ille benedicere voluit primum filium: sed sub figura maioris benedicitur minor. Mater enim typum gestat Ecclesiae. Ecclesiam autem accipite, fratres, non in his solis qui post Domini adventum et nativitatem esse coeperunt sancti; sed omnes quotquot fuerunt sancti, ad ipsam Ecclesiam pertinent. Non enim non ad nos pertinet pater Abraham, quia ille fuit antequam Christus nasceretur de Virgine, et nos tanto post, id est, post passionem Christi facti sumus christiani: cum dicat Apostolus quia filii sumus Abrahae, imitando fidem Abrahae . Ergo nos imitando illum ad Ecclesiam admittimur, et ipsum ab Ecclesia exclusuri sumus? Haec Ecclesia significatur in Rebecca uxore Isaac: haec Ecclesia erat in sanctis etiam Prophetis, qui intelligebant Vetus Testamentum, quia promissiones illae carnales spirituale nescio quid significabant. Si spirituale, spirituales ergo ad minorem filium: quia prior est carnalis, et postea spiritualis.
12 Iam hesterno die praemisimus Sanctitati vestrae, ideo maiorem filium dici Esau, quia nemo fit spiritualis, nisi ex carnali: sed si perseveret in prudentia carnis, semper erit Esau: si autem fiat spiritualis, est filius minor; sed ipse minor erit maior: ille enim tempore praecedit, iste virtute. Namque cum coxisset lentem Iacob, desideravit Esau accipere, antequam veniret ad istam benedictionem: et ille ait illi, Da mihi primogenita tua, et dabo tibi lentem quam coxi. Vendidit primogenita sua minori: abstulit ille voluptatem temporalem, abstulit ille dignitatem sempiternam. Ergo qui temporalibus voluptatibus serviunt in Ecclesia, lentem manducant. Quam quidem coxit Iacob, sed non manducavit Iacob: idola enim magis in Aegypto viguerant. Lens cibus est Aegypti. Per lentem omnes errores Gentium significantur. Quia ergo Ecclesia eminentior et manifestior in filio minore de Gentibus ventura significabatur, lentem coxisse dicitur Iacob, et manducasse Esau. Etenim dimiserunt idola Gentes, quae colebant; Iudaei autem serviebant idolis, nam conversi corde in Aegyptum, ducebantur per eremum; et cum interfecti essent in mari hostes eorum, et fluctibus obruti essent inimici eorum, desideraverunt idolum facere, quia non viderunt Moysen, et non intellexerunt secum praesentem Deum; sed in praesentia hominis habentes spem, non viderunt oculis hominem, et putare coeperunt quia non ibi esset Deus, cum ipse solus per Moysen tanta patraret. Quaesierunt hominem oculis carnis, quia non habebant oculos cordis, unde Deum in Moyse viderent. Perdiderunt ergo primatum suum, quia conversi corde in Aegyptum manducaverunt lentem. Accipite. Populus Christianus est; sed in ipso populo Christiano illi primatum tenent, qui pertinent ad Iacob: qui vero carnaliter vivunt, carnaliter credunt, carnaliter sperant, carnaliter diligunt, adhuc ad Vetus Testamentum pertinent, nondum ad Novum; adhuc in sorte sunt Esau, nondum in benedictione Iacob.
13 Intendat Sanctitas vestra. Benedicere ergo volebat maiorem filium Isaac senex caliginosis oculis, quia Vetus Testamentum ad Iudaeos directum erat. Quod Vetus Testamentum non ab eis intelligebatur, ideo caliginosi oculi dicuntur. Ut dixi, fratres, ad maiorem loquitur, ad minorem pervenit benedictio. Etenim mater ista, quae in sanctis omnibus intelligitur, id est, Ecclesia, quae intellexit prophetiam, ipsa dat consilium filio minori, et dicit illi: Ego ipsa audivi patrem tuum dicentem fratri tuo: Vade, et affer mihi venationem, ut manducem, et benedicat te anima mea, antequam moriar. Nunc ergo, fili, audi me. Et dedit illi consilium ut iret, afferretque duos haedos de proximo grege; et faceret illos mater, quemadmodum delectabatur pater eius; et manducaret, et benediceret filium suum minorem absente maiore. Ille autem timuit, et ait: Frater meus pilosus est, ego autem lenis sum; ne contingat me et compalpet pater meus, et intelligat quia ego sum Iacob, et acquiram non benedictionem, sed maledictionem. At illa: Vade, inquit, fili, audi me: maledictio tua super me sit. Perrexit, et attulit duos haedos: facti sunt, et apposuit patri suo: et quemadmodum praedixit, quia non illum agnoscebat in voce, tetigit, invenit pilos; quia pellibus haedorum circumdederat mater brachia eius: credidit maiorem esse, et benedixit. In benedictione maiorem intendebat, et benedictio ad minorem perveniebat. Quid est ergo quod sub specie maioris benedicitur minor, nisi quia sub figuris Veteris Testamenti promissi populo Iudaeorum, pervenit benedictio spiritualis ad populum Christianorum? Attendite, fratres: audiunt illi terram promissionis, audimus et nos: tanquam ad Iudaeos videtur Scriptura loqui de terra promissionis, et ad nos pervenit intellectus terrae promissionis, qui dicimus Deo, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium. Sed hoc ut diceremus, mater nos docuit, id est, in sanctis Ecclesia ipsa Prophetis docet nos, quemadmodum spiritualiter intelligamus ipsa promissa carnalia.
14 Sed non posset ad nos pervenire benedictio, nisi iam mundati a peccatis per nativitatem regenerationis, aliorum peccata per tolerantiam portemus. Genuit enim mater ambos filios. Intendite, fratres: genuit unum pilosum, alterum lenem. Pili peccata significant, lenitas autem mansuetudinem, id est, munditiem a peccatis. Duo filii benedicuntur: quia duo genera benedicit Ecclesia. Quomodo duos peperit Rebecca, generantur in utero Ecclesiae duo, unus pilosus, alter lenis: quorum diversitatem exposuimus. Sunt enim homines qui nec post Baptismum volunt dimittere peccata sua, et ea volunt facere quae antea faciebant. Verbi gratia, si faciebant fraudes, volunt iterum fraudare: si mendacium iurabant, volunt adhuc peierare: si circumveniebant dolis innocentes, volunt adhuc circumvenire: si homicidia cogitabant, eadem cogitant: si fornicabantur, si inebriabantur, ea ipsa nihilominus faciunt. Ecce Esau natus pilosus. Quid facit Iacob? Dicitur ei a matre: Vade, benedicat te pater tuus. Et dicit, Timeo, non accedam. Sunt enim homines in Ecclesia, qui timent misceri peccatoribus, ne quasi per consortium peccatorum in unitate maculentur, et per haereses et schismata pereant.
15 Quid ergo dicitur huic piloso Esau, qui non bene conversatus est in domo? Nam et hoc de illis dicitur: Erat ille agrestis venator, Iacob autem sine dolo conversabatur in domo. Ideoque eum amabat mater, cuius conversationem dulcem sentiebat. Ipse est Iacob, qui postea appellatus est Israel, cum luctaretur cum Angelo: et hoc in magno mysterio. Benedictus, appellatus est Israel : ideoque quia sine dolo erat. Intendite, fratres mei, et videte quam sine dolo fuerit. Nathanaelem Dominus quando vidit, quia noverat qualis esset, ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Si ergo ideo iste Israelita, quia non est in eo dolus; in ipso Israel utique non erat dolus. Quid sibi ergo vult, quod dicitur, Venit frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem? Sine dolo eum commendat Scriptura conversantem in domo: Dominus etiam perhibet testimonium, quia sine dolo erat, cum dicit de Nathanaele, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Quid sibi ergo vult, cum dicitur, Accessit cum dolo, et abstulit benedictionem?
16 Dolus interim quid significet, attendamus; et videamus quid debeat facere Iacob. Portat aliena peccata, et portat cum tolerantia quamvis aliena: hoc est enim habere pelles haedinas: id est, patienter aliena portat, non haeret suis. Sic omnes qui pro unitate Ecclesiae tolerant aliena peccata, Iacob imitantur. Quia et ipse Iacob in Christo est: siquidem Christus in semine Abraham. Dictum est enim, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Dominus ergo noster Iesus Christus, qui nullum peccatum fecit, portavit aliena peccata: et dedignatur portare aliena peccata, cui peccata dimissa sunt? Sic ergo aliena peccata, id est, haedinas pelles. Et quid est dolus?
17 Venit enim ille sero, et affert quod iussit pater; et invenit fratrem suum benedictum pro se: et non benedicitur altera benedictione. Quia duo illi homines, duo populi erant: una benedictio unitatem significat Ecclesiae. Duo autem populi ipsi sunt, qui est et Iacob. Sed alio modo figurati duo populi pertinentes ad Iacob. Etenim Dominus noster Iesus Christus, qui ad Iudaeos et Gentes venerat, repudiatus est a Iudaeis, qui pertinebant ad filium maiorem: elegit tamen quosdam, qui pertinebant ad filium minorem, qui spiritualiter coeperant desiderare et intelligere promissa Domini, non carnaliter illam terram, quam desiderabant accipientes; sed spiritualem illam civitatem desiderantes, ubi nemo nascitur carnaliter; quia nemo ibi carnaliter, nemo spiritualiter moritur.
18 Hanc ergo cum coepissent desiderare, coeperunt pertinere ad Iacob, qui crediderunt in Christo, et factus est grex Domini in ipsa Iudaea. Sed quid dicit Dominus de ipso grege? Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili: vado, adducam eas, et erit unus grex et unus pastor. Quas alias oves habet Dominus Iesus Christus, nisi de Gentibus? Iunctae sunt oves de Gentibus Iudaeis ovibus. De Iudaeis enim Apostoli. Inde erant et quingenti fratres, qui viderunt Dominum post resurrectionem. Inde erat ipse Nathanael, cui testimonium perhibuit Dominus, in quo dolus non esset. Inde erant centum viginti, qui cum essent in domo, venit Spiritus sanctus, ut eos perfunderet, quem promiserat discipulis. Inde erant tot millia hominum, quae legimus in Actibus Apostolorum baptizata in nomine Christi, ex his qui crucifixerant Christum . Ergo inde erant oves, et multae oves; sed non solae: habebat Dominus alias de Gentibus. Ipsi duo populi tanquam de diverso venientes, etiam duobus parietibus significantur. Venit enim Ecclesia Iudaeorum de circumcisione; venit Ecclesia Gentium de praeputio: de diverso venientes in domo coniuncti sunt. Ideo Dominus dictus est lapis angularis: dicit enim Psalmus, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; dicit et Apostolus, Ipso summo angulari lapide existente Christo Iesu. Ubi est angulus, duo parietes copulantur: in angulo duo parietes, nisi de diverso, non conveniunt: nam si ex una parte veniunt, angulum non faciunt. Duo ergo haedi, ipsi sunt duo populi, ipsa sunt duo ovilia, ipsi sunt duo parietes; ipsi sunt duo caeci qui sedebant in via; ipsae sunt duae naves in quas levati sunt pisces. Multis in locis Scripturarum intelliguntur duo populi: sed unum sunt in Iacob.
19 Quare haedi, dicet aliquis? Haedi nostis quia peccatores sunt: nam ad sinistram erunt haedi, et ad dexteram agni. Sed qui perseveraverint haedi, ipsi erunt ad sinistram. Nam nisi prius haedi essent, non diceret Dominus: Non veni vocare iustos, sed peccatores. Quando enim Dominus conversabatur cum peccatoribus, et manducabat cum publicanis, Iudaei quasi agni, id est, quasi iusti, et per superbiam magis hirci, obiecerunt Domino tanquam crimen, imo discipulis eius dixerunt: Quare magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat? Respondens Dominus, quomodo se defendit? Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare iustos, sed peccatores. Vocat ergo haedos, sed ut non perseverent haedi. Occidit enim illos Iacob, et praeparavit inde epulas patri suo; id est, ad intelligentiam spiritualem, quae in illa benedictione habebat intelligi, quamvis figurabatur in filio maiori: ad hoc occisi sunt haedi, et manducati sunt, et traiecti in corpus unum. Sic occiduntur peccata in peccatoribus, et transeunt interfecti in corpus unum Ecclesiae: cuius Ecclesiae figuram gerebat Petrus, quando ei dictum est, Macta et manduca. Ergo ille agrestis, iste in domo, mansuetus: ille maior, iste minor: ad illum videbantur respicere benedictiones, ad istum perveniebant. Respiciebant ad illum, quia promissa carnalia promittebantur Iudaeis: ad istum perveniebant, quia spiritualiter intelligenda erant, et accipienda Christianis. Ad istum benedictio non perveniret, nisi portaret peccata, quae ipse iam non faciebat.
20 Intelligat itaque Sanctitas vestra, quomodo sint portanda peccata. Sunt enim qui portare sibi videntur peccata, et tacent peccatoribus: iam ista simulatio detestanda est. Porta peccatorem, non ut ames peccatum in illo, sed ut persequaris peccatum propter illum. Dilige peccatorem, non in quantum peccator est, sed in quantum homo est. Quomodo si diligis aegrum, persequeris febrem: nam si parcis febri, non diligis aegrum. Dic ergo quod verum est fratri tuo, noli tacere. Quid enim aliud agimus, quam dicere vobis quod verum est? Noli mendaciter; aperta veritate dic quod verum est: sed donec corrigatur, portetur. Diversis temporibus fieri potuerunt occisio haedorum et portatio pellium: rem tamen significant, quae uno tempore fieri potest. Simul enim et arguit iustus peccatores, quod est haedos occidere; et peccata eorum misericorditer tolerat, quod est pelles portare. Quantum in ipso fuit, occidit haedos, occidit peccatores: sed portabat aliena peccata, et portabat cum tolerantia; meruit benedici: quia charitas omnia tolerat. Ipsa charitas erat in matre, et figuram charitatis ipsius gerebat mater: quae figura omnium sanctorum erat, figuram charitatis gerebat; quia sancti non sunt, nisi qui habuerint charitatem. Quid enim proderit, si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam? Factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si sciero omnia sacramenta, et omnem prophetiam, et tradam corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Qualis est ergo charitas, quae sola multum prodest, sine qua caetera nihil prosunt? Ergo ipsa charitas dat consilium, et obedit filius charitatis.
21 Quale consilium dat? Ut accipiat ille pelles haedinas, et accedat ad patrem. Maiorem quaerit pater, et minorem benedicit: Vetus Testamentum Iudaeos intuetur per litteram, et per spiritualem eius intelligentiam Christiani in illo benedicuntur. Intendat Sanctitas vestra, magnum mysterium, magnum sacramentum. Dicit Isaac, Venit frater tuus cum dolo, de homine sine dolo. Sine dubio Isaac ille, ut erat spiritu prophetico, noverat quid agebatur, et ipse figurate agebat; omnia ponit in magna altitudine sacramentorum: nam si nesciret quid ageret, irasceretur fallenti se filio. Venit maior, et dicit, Ecce, pater; manduca: sicut iussisti mihi, feci. Dicit ille: Quis es tu? Respondit: Ego sum filius tuus maior Esau. Et quis est, inquit, ille a quo iam manducavi; et benedixi eum, et benedictus erit? Irasci videbatur, exspectabat ab ore ipsius Esau maledictionem aliquam in fratrem: cum exspectat ille maledictionem, confirmat iste benedictionem. O irasci! o indignari! Sed noverat mysterium, et caligo oculorum eius corporeorum significabat caliginem mentis Iudaeorum: oculi autem cordis eius videbant altitudinem mysteriorum.
22 inquit, frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem. Dicebamus: videte quid est cum dolo: dolus hic, non est dolus. Quomodo dolus non est dolus? Quomodo petra non est petra? Quomodo dicitur mare, et non est mare? quia aliud significat: sic dicitur petra, et non est petra; quia aliud significat. Dicitur mons, et non est mons: dicitur leo de tribu Iuda Dominus Iesus Christus, et non est leo: dicitur agnus, et non est agnus: dicitur pecus, et non est pecus: dicitur vitulus, et aliud est. Sic dicitur dolus, et non est dolus. Quare ergo dicitur dolus, quaeramus. Quare dicta sunt illa omnia, quaeramus. Quare dictus est leo? Propter fortitudinem. Quare dictus est petra? Propter firmitatem. Quare dictus est agnus? Propter innocentiam. Quare dictus est vitulus? Propter victimam. Quare dictus est mons? Propter magnitudinem. Quare manna? Propter dulcedinem. Quare ergo dolus? Iam quid sit dolus videamus, et inveniamus quare dictus sit dolus. Novimus enim quid sit petra: et tamen dicitur de homine absurdo et duro petra, et de homine robusto et immobili dicitur petra; et ad laudem inde duxisti firmitatem, et ad vituperationem duritiam. Novimus in petra firmitatem, et accepimus Christum petram: Petra autem erat Christus. In leone fortitudinem novimus: et tamen leo etiam diabolus nominatus est. In dolo quid novimus, ut accipiamus in figura dolum, quemadmodum accipitur et mons, quemadmodum accipitur leo, quemadmodum accipitur agnus, quemadmodum accipitur petra, et caetera?
23 Dolus ergo quid est? Dolus est quando aliud agitur, et aliud simulatur. Quando itaque aliud est in intentione, aliud in factis, dolus dicitur. Dolus ergo in proprietate reprehensibilis, quomodo petra in proprietate. Qui dixerit petram in proprietate Christum, blasphemat: quomodo vitulum qui dixerit in proprietate Christum, blasphemat. Vitulus in proprietate pecus est; in figura, victima: in proprietate lapis terra obdurata est; in figura, firmitas. Dolus in proprietate fraus; in figura, ipsa figura. Omnis enim figurata et allegorica lectio vel locutio, aliud videtur sonare carnaliter, aliud insinuare spiritualiter. Hanc ergo figuram doli nomine appellavit. Quid est ergo, Venit cum dolo, et abstulit benedictionem tuam? Quia figuratum erat quod agebatur, ideo dictum est, Venit cum dolo. Nam ille doloso homini benedictionem non confirmaret, cui debebatur iusta maledictio. Non ergo erat verus ille dolus: maxime quia non est mentitus dicendo, Ego sum filius tuus maior Esau: iam enim pactus erat ille cum fratre suo, et vendiderat primogenita sua. Hoc se dixit habere patri, quod emerat a fratre: quod ille perdiderat, in istum transierat. Non enim primogeniti honor exclusus erat de domo Isaac: primogeniti honor ibi erat; in illo non erat, qui eum vendiderat: ubi erat, si non in minore erat? Ideo sciens hoc in mysterio Isaac, confirmavit benedictionem, et dicit filio: Quid tibi facturus sum? Et ille: Benedic et me, pater: non enim una tibi est benedictio. Isaac autem sciebat unam.
24 Quare unam? Aderit Spiritus sanctus, ut dicam, et intelligatis. Videamus ipsas benedictiones, qualem benedictionem accepit Iacob, et qualem benedictionem accepit Esau. Ipse Isaac ad Iacob: Tu es filius meus Esau? Respondit Iacob: Ego. Et dixit: Appone mihi, et manducabo de venatione tua, fili, et benedicat te anima mea, antequam moriar; sed admove mihi osculum. Illum non est osculatus : a pace coepit huius benedictio. Quare osculo confirmavit pacem? Quia et ille propter pacem portabat aliena peccata. Et accessit, et osculatus est eum: et odoratus est odorem vestis eius. Stolam enim habebat fratris sui: id est, dignitatem primogenitorum, quam ille perdiderat, iste habebat. In isto iam bene olebat, quod ille male perdiderat. Odoratus est odorem vestis eius, et benedixit eum, et dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Odorem vestimenti accepit, et dixit odorem agri. Intellige Christum in mysterio interiori, et intellige vestem Christi Ecclesiam.
25 Intelligat Sanctitas vestra. Multis enim modis significatur una res: id est, Ecclesiam, quam significant illi duo haedi, ipsam significat vestis ista. Quia una res multis modis significatur, quae nihil horum est per essentiam, omnia per figuram. Agnus non potest esse leo; leo non potest esse agnus: Dominus autem noster Iesus Christus et leo potuit esse, et agnus: sed quia nec leo nec agnus per essentiam, et leo et agnus per figuram. Sic haedi non possunt esse vestis, et vestis non potest esse haedi: Ecclesia vero, quia nec haedi nec vestis per essentiam, et haedi et vestis est per figuram; et quidquid aliud dici potest.
26 Ager iste, Ecclesia est. Probemus quia ager est Ecclesia. Audi Apostolum dicentem fidelibus: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Non solum ager est Ecclesia, sed et agricola Deus. Audi ipsum Dominum: Ego sum vitis, vos sarmenta, et Pater meus agricola est . In hoc ergo agro laborans operarius, et sperans mercedem sempiternam, ipse Apostolus nihil sibi arrogat, nisi quantum decet operarium. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. . Quomodo servavit humilitatem, ut ad Iacob pertineret, ut ad ipsum agrum, id est, Ecclesiam, ne amitteret stolam, cuius odor erat sicut odor agri pleni, et transiret ad superbiam Esau, carnaliter intelligens et typho plenus? Olet ergo ager de veste filii: sed non ager ille ex se aliquid est, ideo adiecit, quem benedixit Dominus. Et dabit tibi Dominus de rore coeli desursum, et ab ubertate terrae, et multitudinem frumenti et vini: et servient tibi gentes, et eris dominus fratris tui, et adorabunt te filii patris tui. Qui maledixerit te, maledictus erit; et qui benedixerit te, benedictus erit. Haec benedictio Iacob: si non benediceretur et Esau, nulla esset quaestio: benedicitur et ipse, sed non ipsa benedictione; nec tamen ab hac penitus aliena.
27 Audiamus ergo quomodo benedicitur Esau; et videamus quid intersit inter spirituales Ecclesiae filios, et carnales; inter eos qui spiritualiter vivunt, et eos qui semper carnalibus gaudiis delectantur. Respondens autem Isaac, dixit ad Esau: Quis ergo venatus est mihi venationem, et intulit mihi? benedictus sit. Factum est antem ut audivit Esau verba Isaac patris sui, exclamavit voce magna, et dixit: Benedic et me pater. Et dixit illi: Venit frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem tuam.
28 Supplantatio enim vocatur Iacob. Et nec ipsa supplantatio inanis est: quia in figura accipitur, quomodo dolus. Non enim iam erat tanta malitia in fratre, ut vellet supplantare fratrem suum. Tunc enim dictus est supplantator, quando manu fratris sui nascentis pedem tenuit: tunc supplantator est dictus. Supplantatio autem carnalium, vita spiritualium est. Omnes enim carnales, cum in Ecclesia invident spiritualibus, supplantantur, et fiunt peiores. Audi Apostolum hoc ipsum dicentem, maxime quia ibi commemoravit odorem, quem hic expressit Isaac, dicens, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Ait ergo Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni loco: et adiecit, Aliis quidem odor vitae, in vitam; aliis odor mortis, in mortem: et ad haec quis idoneus? id est, ut intelligat quomodo odor mortis sumus in mortem hominum, nulla nostra culpa. Ambulant etenim vias suas spirituales, nihil aliud norunt quam bene vivere: et qui innocenter viventibus invident, faciunt peccata gravia, unde illos puniat Deus; et fit eis ille odor in mortem, qui est aliis odor ad vitam. Nam ipse Dominus prius factus est odor bonus ad vitam credentibus, et odor malus ad mortem persequentibus. Quia enim multi illi crediderant, inviderunt Iudaei, et fecerunt tantum scelus occidendo innocentem, Sanctum sanctorum: quod si non facerent, ad mortem eis non valeret bonus odor Christi. Ergo supplantatus est Esau in benedictione patris.
29 Respondit autem Isaac, et dixit ad illum, Dominum illum tuum feci: non enim aliud potuit accipere Esau quod dictum est, Et omnes fratres eius servient illi: tibi autem quid faciam, fili? Et dixit Esau ad patrem suum: Benedic tamen et me. Cum strangulatus esset Isaac: id est, cum coactus esset. Magna res, magnum sacramentum, utinam capiamus: coactus benedicit, et tamen benedicit; et quod benedicit, verum est, sed tamen coactus benedicit. Quid sit hoc, attendite. Videamus ipsam benedictionem, et intelligamus quid sit coactum benedicere.
30 Respondit autem Isaac (pater sane Esau non est osculatus, et ait illi, Ecce a fertilitate terrae erit habitatio tua, et a rore coeli desuper. Dixit hoc et illi, ab ubertate terrae, et a rore coeli: hoc ergo commune est Iacob et Esau. Quid est proprium Iacob? Servient tibi gentes. Quid est proprium Iacob? Omnes fratres tui tibi servient: et qui te benedixerit, benedictus erit; et qui te maledixerit, maledictus erit. Habet et iste nescio quid proprium, quod non dictum est Iacob: Et in gladio vives, et fratri tuo servies. Sed ne tolleret liberum arbitrium (iam hinc et hesterno diximus), adiecit, Erit autem, cum deposueris et solveris iugum de collo tuo. Quid est, Erit autem, cum deposueris et solveris iugum de collo tuo? Liberum tibi est, si volueris, converti: non quasi duo eritis, sed unus Iacob. Omnes enim qui convertuntur ab Esau, ad Iacob pertinent. Similitudo unum facit, dissimilitudo facit diversitatem. Quid ergo? A rore coeli, et a fertilitate terrae, ambo habent. Servient tibi gentes et fratres tui et filii patris tui, solus Iacob habet. In gladio autem tuo vives, solus Esau. Quiddam commune habent, quaedam singuli.
31 Sunt mali in Ecclesia pertinentes ad Esau: quia et ipsi filii Rebeccae, filii matris Ecclesiae, de utero ipsius nati, et pilosi in peccatis carnalibus perseverantes, de illius tamen utero nati. Habent ergo a rore coeli, et a fertilitate terrae: a rore coeli omnes Scripturas, omnem sermonem divinum: a fertilitate vero terrae, omnia visibilia Sacramenta; visibile enim Sacramentum ad terram pertinet. Haec omnia communia habent in Ecclesia et boni et mali. Nam et ipsi habent et participant Sacramentis: et quod norunt fideles, a tritico et vino. Et habent de rore coeli : quia super omnes descendit sermo Dei de coelo. Venit sermo Dei, et irrigat: sed qui irriget, et quid irriget, attende. Nam et illos irrigat et illos, bonos et malos: sed illi bonam pluviam in radicem spinarum convertunt; illi autem ad fructum bonum pluviam trahunt. Nam simul pluit Dominus super segetem et super spinas; sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem: et tamen una est pluvia. Sic Verbum Dei omnes compluit. Videat quisque qualem radicem habeat; videat quisque quo trahat pluviam bonam: si eam trahit, ut generet spinas, numquid ideo pluvia Dei accusanda est? Antequam veniat ad radicem, dulcis est pluvia illa; dulce est verbum Dei, donec veniat ad cor malum, et convertat ad fraudem suam pluviam Dei, convertat ad hypocrisim, convertat ad radices malarum concupiscentiarum, ad perversitates et depravationes suas. Incipit quidem generare spinas, sed de pluvia bona: habet enim a rore coeli. Et quoniam non excluduntur omnes mali a Sacramentis Dei, habet et ab ubertate terrae, quod norunt illi, qui iam voluerunt esse participes mysteriorum fidelium.
32 Cum ad ambos pertineant ista, non tamen pertinent omnes gentes nisi ad spirituales, quia ipsi pertinent ad Ecclesiam, quae implevit totum orbem terrarum. Attendite, fratres, et discernite quantum potestis, vel quantum vobis Dominus dat. Omnis spiritualis videt quia Ecclesia per totum orbem terrarum est una, vera, catholica, et nihil sibi arrogat, et tolerat peccata hominum, quos non potest purgare de area dominica, antequam veniat ille ultimus ventilator, qui falli non potest, ut purget aream suam, et frumentum mittat in horreum, paleas autem det ad comburendum : quia ipse habet excludere paleam, et segregare a frumento, et praeparare horreum tritico, paleis ignem. Itaque quia novit, tolerat peccatores in fine separandos. Per omnes gentes peccatores et omnes carnales mixti sunt spiritualibus, et serviunt eis: spirituales autem non serviunt; quia de illis proficiunt, cum ipsi deficiunt. Attendite, fratres mei; dicam, si possum, et non timeam, non tacebo: urgeor enim ut dicam: etsi mihi forte aliqui succensuerint; sed dent veniam, timeo enim, ut dixi; timori dent veniam. Christus neminem timuit: nos autem Christum timendo non parcimus, ne nobis, dum tales nolumus contristare, ille non parcat. Quid velim dicere dignamini audire, et intentissime advertere. Acceperunt ambo a rore coeli et ab ubertate terrae, Iacob et Esau; ambo illud habent quod iam diximus, quod novimus, quod nostis: sed ut serviant ei gentes, non accepit nisi Iacob; quia carnales in Ecclesia per totum orbem terrarum non serviunt nisi spiritualibus. Quare? Quia de illis proficiunt spirituales. Nam ideo carnales homines servi dicuntur: et si quod nolunt faciunt, prodest tamen spiritualibus mala conversatio carnalium; quia et ex eadem conversatione proficiunt, et per tolerantiam coronantur.
33 Intendat Sanctitas vestra quod dicimus. Illi autem Esau non sunt datae gentes: quia omnes carnales, qui sunt in Ecclesia, aut divisi sunt, aut faciles sunt ad divisionem. Ecce pars Donati inde facta est, inde est, de ipsis carnalibus carnaliter sentientibus. Carnales erant: sed quia quaesierunt honorem suum, vel patientiam perdiderunt, invenerunt aditum, et divisi sunt: amaverunt honorem suum, multum ei tribuerunt, typho superbiae tumuerunt, non habuerunt tolerantiam, id est, non habuerunt charitatem. Scriptum est enim: Charitas omnia tolerat, omnia sustinet; non aemulatur, non inflatur, non agit perperam. Itaque quidquid aliud haberent, quia illud non habebant per quod prodest quidquid habetur, diviserunt se. Et quotquot haereses vel praecisiones et schismata facta sunt, per hos carnales facta sunt. Aut enim carnaliter senserunt, et fecerunt sibi imagines phantasmatum suorum, et erraverunt, et reprehendit eos fides catholica; et cum arguerentur, exclusi sunt foras pondere suo: aut invenientes sibi lites et simultates cum hominibus, diviserunt se. Qui se ergo diviserunt, nisi ad quos pertinet gladius ille, de quo dictum est, In gladio tuo vives? Non quia gladius non accipitur in bono: nam quemadmodum dicta sunt illa superiora, id est quomodo accipitur lapis ille, et ad firmitatem propter Christum, et ad reprehensionem propter stultum; quomodo leo dictus est Christus propter aliud, et leo dictus est diabolus propter aliud: sic accipitur gladius aliquando in bono, aliquando in malo. Sed hic non sine causa non datus est Iacob, sed datus est Esau: nisi quia aliquid mysterii significatur in gladio. Quomodo et ipsa servitus non est aliena a mysterio; id est, quod dictum est, Servies fratri tuo: nam et hoc in magno mysterio dictum est.
34 Ergo, fratres, qui se dividunt, ipsi habent gladium divisionis, et in gladio suo moriuntur, et in gladio suo vivunt. Sed quia verum dixerat Dominus, Qui gladio percutit, gladio morietur; videte illos, fratres mei, qui se ab unitate praeciderunt, in quot frustra praecisi sunt. Nostis quot partes fecit pars Donati, nec arbitror latere Sanctitatem vestram, quia qui gladio percutit, gladio peribit. Dictum est illi, In gladio tuo vives. Sic et illi qui non recesserunt ab Ecclesia, et tales sunt, quales si foris essent. Qui enim amant honores suos in Ecclesia, omnino tales sunt; qui amant in Ecclesia commoda sua saecularia, et ipsi palea sunt; sed ventus deest, ideo non volant de area: hoc est quod dico breviter, tentatio deest, nam volarent de area. Denique quando contra illos aliquid egerit Ecclesia, quomodo facile se praecidunt? quomodo facile extra colligunt, et nolunt dimittere principatum suum? quomodo pro ipso principatu mori volunt? quomodo tenere volunt sub se plebes, et non dimittere plebes unitati Christi? quomodo volunt facere oves suas, quas suo sanguine non emerunt, et ideo viles habent, quia non emerunt? Quid opus est hinc diutius disputare? Attendite illos per universam Ecclesiam, videte tales, et eos qui intus sunt, et eos qui inventa occasione de area volaverunt, et volunt secum trahere grana; sed grana vera et plena tolerant paleam, et manent in area usque in finem, quousque veniat ultimus ventilator: sicut ille cum pellibus haedinis toleravit aliena peccata, et meruit accipere benedictionem paternam.
35 Quare autem sugillatus Isaac benedixit? Iam enim necessitate, iam coactus pater eius dixit illi, Ecce ab ubertate terrae erit tibi habitatio et a rore coeli. Et ne ideo te putes bonum, In gladio tuo vives, et fratri tuo servies. Sed ne de te desperes, quia potes te corrigere, Erit autem, cum deposueris et solveris iugum de collo tuo. Ecce ab ubertate terrae et a rore coeli accipiet; sed Isaac sugillatus proiicit illi benedictionem, non dat. Nonne fit modo in Ecclesia malis hominibus, qui volunt perturbare Ecclesiam, ut tolerentur ad necessitatem ipsius pacis, ut admittantur, ut habeant Sacramenta communia? Et aliquando scitur quia mali sunt, et convinci forte non possunt ut emendentur et degradentur; ut excludantur, ut excommunicentur, non possunt convinci. Si institerit aliquis, aliquando itur in disruptiones Ecclesiae. Cogitur gubernator Ecclesiae tanquam dicere, Ecce ab ubertate terrae erit tibi, et a rore coeli: utere Sacramentis, tibi manducas iudicium, tibi bibis iudicium: Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Nosti quia admitteris ex necessitate pacis Ecclesiae, non habes in corde nisi perturbationes et divisiones. Ideo in gladio tuo vives: nam in eo quod accipis a rore coeli, et ab ubertate terrae, non ibi vives; non enim hoc te delectat, aut suavis est tibi Dominus. Si enim hoc te delectaret, et suavis tibi esset Dominus, imitareris humilitatem Domini, non superbiam diaboli..] Quamvis sit tibi ista communio a rore coeli et ab ubertate terrae; tamen in gladio tuo vivis, seditionibus et dissensionibus aut gaudes aut terreris. Muta ergo te, et tolle iugum a collo tuo.
36 Haec vobis, fratres, pro magnitudine mysteriorum forte pauca; pro tempore tamen et pro viribus nostris et pro vestris multa dicta sunt: et si forte enucleatius haec quaestio discussa non est, partim tamen magna mysteria, quae postea si tractentur, inveniuntur. Date veniam et angustiae temporis, et viribus nostris, et capacitati vestrae. Vultis plus capere, crescite: vultis crescere, bene vivite. Qui enim non vult bene vivere, non vult crescere. Has vobis epulas exhibuerit Dominus Deus noster per natalitia martyris sui Vincentii. Vincentius nomen victoriae est. Amate autem, ut vincatis: non enim deest persecutio; diabolus persecutor est, nunquam defit occasio coronae: tantum miles Christi intelligat pugnam, et sciat quem vincat. Numquid quia non te urget hostis manifestus corporis, non te urget persecutor occultus illecebris carnis? Quanta suggerit mala? quanta per cupiditatem, quanta per timorem? Quibus illecebris persuadet ut eas ad sortilegos, ad mathematicos, quando dolet caput? Qui dimittunt Deum, et eunt ad ligamenta diabolica, victi sunt a diabolo. Contra si cui suggestum fuerit, secundum corpus fortasse efficere remedia diaboli, unde alius sanatus esse dicitur, quia accepto ab illo sacrificio suo, deserit persequi corpus, quia cor obtinuit: ergo cuicumque suggesta fuerint ista remedia scelerata, et dixerit, Moriar potius, quam talibus remediis utar; si vult Deus, flagellat et liberat me; si novit quia necessarium est, liberet me; si autem scit quia debeo exire de hac vita, sive contrister, sive laeter, sequar voluntatem Domini. Ecce enim post parvum tempus qua fronte exiturus sum ad Dominum? Non enim hoc mihi praestant remedia diaboli, quod praestat Deus, vitam aeternam. Quare ergo damno animae meae emo paucos dies corpori meo? Qui haec dicit, et non it, nec applicat cor suum ut faciat mala remedia, utique vincit. Unam rem dixi exempli gratia; videtis certe iam quanta diabolus suggerit. Vides illum certe languere, vides anhelantem in lecto, vides vix moventem membra, vix moventem linguam, lassus iste diabolum vincit. Multi coronati sunt in amphitheatro pugnantes ad bestias: multi in lecto vincentes diabolum coronantur: videntur non se movere posse, et intus in corde tantas vires habent, tantam pugnam exercent. Sed ubi est occulta pugna, ibi occulta victoria.
37 Quare ista diximus, fratres? Ut quando celebratis natalitia martyrum, imitemini martyres; nec putetis ideo vobis deesse posse occasiones coronae, quia modo desunt tales persecutiones. Nec modo enim desunt quotidie persecutiones a diabolo, sive per suggestionem, sive per molestias aliquas corporis. Tu tantum scito te habere Imperatorem, qui iam praecessit in coelum: dedit tibi viam qua sequaris, tene te ad illum. Noli cum viceris, per superbiam tibi tribuere, quasi de viribus tuis luctatus fueris: sed praesume de eo qui dedit vires, ut vinceres, quia ipse vicit saeculum : et semper coronaris, et martyr hinc exies, si omnes tentationes diaboli superaveris.



Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO III. De Agar et Ismaele <<<     >>> SERMO V. De luctatione Iacob cum angelo . Habitus paulo ante Pascha.
monumenta.ch > Augustinus > 4