monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, Hexaemeron, 6, IX. <<<    

CAPUT X. SHOW APPARATUS

0 Diei sexto, totique adeo operi finem positurus quomodo Deus requievisse dicatur, aperit, et Creatoris laudibus sermonem coronat.
75 Sed iam finis sermoni nostro sit, quoniam completus est dies sextus, et mundani operis summa conclusio est; perfecto videlicet homine in quo principatus est animantium universorum, et summa quaedam universitatis, et omnis mundanae gratia creaturae. Certe deferamus silentium; quoniam requievit Deus ab omnibus mundi operibus: requievit autem in recessu hominis, requievit in eius mente atque proposito. Fecerat enim hominem rationis capacem, imitatorem sui, virtutum aemulatorem, cupidum coelestium gratiarum. In his requiescit Deus qui ait: Super quem requiescam, nisi supra humilem, et quietum, et trementem verba mea?
76 Gratias ergo Domino Deo nostro qui huiusmodi opus fecit in quo requiesceret. Fecit coelum, non lego quod requieverit; fecit terram, non lego quod requieverit; fecit solem, lunam et stellas, nec ibi lego quod requieverit: sed lego quod fecerit hominem, et tunc requievit, habens cui peccata dimitteret. Aut forte tunc iam futurae Dominicae passionis praecessit mysterium, quo revelatum est quia requiesceret Christus in homine, qui requiem sibi praedestinabat in corpore pro hominis redemtione secundum quod ipse dixit: Ego dormivi et requievi, et exsurrexi; quoniam Dominus suscepit me. Ipse enim requievit, qui fecit: cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.