monumenta.ch > Ovidius > sectio 157 > sectio 4 > 11 > 72
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 71. <<<     >>> 73.

72.

1 Haec ergo vita in stadio, illa in spelunca: haec adversus confusionem saeculi, illa adversus carnis appetentiam: haec subiiciens, illa refugiens corporis voluptates: haec gratior, illa tutior: haec se ipsam regens, illa semet ipsam coercens: utraque tamen se abnegans, ut fiat Christi; quia perfectis dictum est: Qui vult post me venire, abneget se ipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 25).
2 Sequitur ergo Christum, qui potest dicere: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus (Gal. II, 20).