monumenta.ch > Ambrosius > 68
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 67. <<<     >>> 69.

68.

1 Hos secutus Eusebius sanctus exivit de terra sua, et de cognatione sua, et domestico otio peregrinationem praetulit.
2 Pro fide quoque exsilii dura praeoptavit atque elegit, coniuncto sibi sanctae memoriae Dionysio, qui posthabuit imperatoris amicitiam exsilio voluntario.
3 Itaque memorabiles viri circumdati armis, vallati exercitu, cum raperentur de Ecclesia maiore, triumphabant de imperio: quia contumelia terrestri mercabantur mentis fortitudinem, regni potentiam, quibus militaris manus armorum strepitus extorquere non potuit fidem, subegerunt bestialis animi feritatem, quae nocere sanctis nequivit.
4 Ira enim regis, ira leonis, ut in Proverbiis habes (Prov. XIX, 12).