monumenta.ch > Ambrosius > 26
    >>> 27.

26.

1 Quid autem pulchrius abstinentia, quae facit etiam iuventutis annos senescere; ut fiat morum senectus? Namque ut redundantia ciborum ac temulentia etiam maturior aetas calescit; ita mitigatur iuventutis ferocitas epularum parcimonia, irriguoque fontis.
2 Exterior ignis aquae infusione extinguitur, non mirum si etiam interior aestus corporis fluviali potu refrigeratur; cibo enim flamma alitur ac deficit.
3 Siquidem fenum, stipula, lignum, oleum, atque huiusmodi alimenta ignis sunt, quibus pascitur: ea si detrahas, vel non suggeras, etiam ignis sopitur.
4 Similiter ergo vapor corporis cibo alitur aut minuitur: cibo excitatur, cibo solvitur.
5 Luxuria igitur mater libidinis est.