monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > . . .
>>> Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 1.

. . .

1 Vercellensem Ecclesiam episcopo propter intestinas contentiones diutius orbatam dolens, concordiam qua Eusebius olim fuerat electus, laudat; utque Christum in medio sui stantem habere eadem Ecclesia studeat, suadet.
2 Hinc invehitur in Sarmationem et Barbatianum, qui e monasterio profugi, abstinentiam ac virginitatem quas abiecerant, aliis invidebant.
3 Addit reparatum esse mundum abstinentia; et haereticos illos Epicuro ipso deteriores: horumque doctrina hominem converti in pecudem, immo infra nonnulla animalia deiici.
4 Laudantur memoratae virtutes, et observandae proponuntur.
5 Quae dotes in eligendo episcopo considerandae: quantumve periculum si vel eligatur indignus vel digno non obediatur? Divinam esse debere electionem, electum vero alienum ab iracundia et continentia praecellentem.
6 Quam eximius requiratur in Vercellensi Ecclesia, ubi cum vita clericali monastica coniuncta fuerit ab Eusebio.
7 Huius ac Dionysii laus et clericalis monasticaeque vitae comparatio.
8 Post quae Vercellensibus pulcherrima virtutum praecepta dantur.
9 AMBROSIUS servus Christi vocatus episcopus Vercellensi Ecclesiae, et iis qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi.
10 Gratia vobis a Deo Patre et unigenito Filio eius adimpleatur in Spiritu sancto.