monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 58, 11. <<<     >>> 13.

12.

1 Quid si in prophetico corpore nihil opprobrii? Ille enim corporalibus non intendebat, sed spiritalibus.
2 Namque in excessu mentis non dicit: Audiam quid loquar; sed, quid loquatur in me Deus (Psal. LXXXIV, 9).
3 Neque attendit utrum nudus, an vestitus sit.
4 Denique Adam ante peccatum nudus erat (Gen. II, 25), sed nudum se nesciebat, quia erat indutus virtutibus: posteaquam vero peccatum commisit, nudum se esse vidit, et texit.
5 Noe nudatus erat (Gen. IX, 21), sed non erubescebat, quia erat plenus iucunditatis, et spiritalis laetitiae.
6 Denique qui eum risit ut nudum, ipse mansit perpetuae obnoxius opprobrio turpitudinis.
7 At vero Ioseph ne turpiter nudaretur, vestem reliquit, et nudus aufugit (Gen. XXXIX, 12).
8 Quis igitur turpis, illa quae vestem alienam tenuit, an is qui suam exuit?