monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3
Ambrosius, Epistolarum classis I, 55, 2. <<<     >>> 4.

3.

1 Est et ibi Iaphet iunior ex fratribus (Gen. IX, 23), qui pietatis reverentia patrem induat, quem pater et dormiens videat, nec umquam de pectore dimittat suo, quin semper oculis et complexu teneat, atque evigilans intelligat, quae ei fecerit filius suus iunior.
2 Qui latitudo Latine dicitur, eo quod in labiis eius diffusa gratia sit, et in moribus; propter quod benedixit eum Dominus, quia ipse tamquam Bononiam retrorsum rediens patrem texit pio charitatis velamine (Gen. IX, 26), et detulit pietati honorem, de quo et pater ait: Laetificet Deus Iaphet in domibus Sem (Ibid., 27).
3 Unde et in enumeratione generationum (Gen. X, 1 et seq.) praefertur seniori fratri, in benedictione substituitur: praefertur propter honorem nominis, substituitur propter praerogativam senioris aetatis, et honorificentiam naturae debitam.