monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 77 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 1. <<<     >>> 3.

2.

1 Soli mihi in tuo comitatu ius naturae ereptum videbam audiendi, ut et loquendi privarer munere; motus enim frequenter es quod ad me pervenissent aliqua, quae in consistorio tuo statuta forent.
2 Ego ergo expers communis usus sum, cum dicat Dominus Iesus nihil esse occultum, quod non manifestetur (Luc. VIII, 17).
3 Verecundia igitur, qua potui, satisfeci imperiali arbitrio; et prospexi ne aut ipse causam commotionis habeas, cum id egerim, ne quid ad me de imperialibus deferatur statutis: aut ego cum fuero praesens, aut non audiam per metum omnium, et quasi conniventis famam subibo: aut ita audiam, ut mihi aures pateant, vox intercludatur; ut audita non possim eloqui, ne eos qui in suspicionem proditionis venerint, laedam in periculo.