monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15
Ambrosius, Epistolarum classis I, 45, 14. <<<     >>> 16.

15.

1 Nam si per eas species minuitur natura, quae non sunt culpae capaces; quanto magis per animos atque artus labe pollutos scelerum virtus eius hebetatur! Unde quia excreverat malitia, abolita innocentia fuerat, non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum (Psal. XIII, 1): venit Dominus, qui reformaret naturae gratiam, immo augeret; ut ubi superabundavit peccatum, superabundaret gratia.
2 Ergo liquet et quia auctor hominis Deus, et quod Deus unus, non multi dii: sed unus qui mundum operatus est; et unum, non multos mundos, ut dicunt philosophi.