monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 Accipe aliud.
2 Quid est mundus, nisi quidam agon plenus certaminum? Unde et in Apocalypsi Dominus ait: Vincenti dabo coronam vitae (Apoc. II, 10); et Paulus ait: Certamen bonum certavi (II Tim. IV, 7); et alibi: Nemo nisi qui legitime certaverit, coronatur (II Tim. II, 5).
3 Huius agonis instaurator utique omnipotens Deus est.
4 Qui igitur agonem suscipit in hoc saeculo, nonne omnia praeparat quae agoni sunt necessaria: et tunc athletas vocat, paratis praemiorum infulis, certaturos ad coronam; ne moram patiatur qui vicerit, sed praemio donatus recedat? Praemia ergo hominis terrarum fructus sunt, et coeli lumina: illa ad vitae praesentis usum, haec ad spem vitae aeternae.