monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1 > sectio 119 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, . . . <<<     >>> 2.

1.

1 Moveri te insinuasti mihi, lecto Hexaemero, quod ipse scripsi, quia cum tantum divinae Scripturae serie, vel stylo sermonis mei collatum adverteres homini, quantum nulli in hac terra animantium, prius omnia vel volatilia, vel terrestria, vel quae in aquis sunt, produxerit terra vel aqua, quam homo, propter quem illa creata sunt, generaretur; eiusque rei rationem de me requirere, quam et Moyses siluerit, et ego non auserim attingere.