monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 42, 1. <<<     >>> 3.

2.

1 Laudamus hoc, Domine frater nobis dilectissime, et toto concelebramus affectu.
2 Nec miramur si luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus Christi vocem non recognovit.
3 Agrestis enim ululatus est nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem servare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere: quasi Christo una sit palma, quam tribuit; ac non plurimi abundent tituli praemiorum.