monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 5. <<<     >>> 7.

6.

1 Merito iustus semper fenerat, iniquus indiget.
2 Ille iustitias fenerat, fenerat mandatum Dei pauperibus et egenis: at vero insipiens et quod putat se habere, nequaquam possidet.
3 An putas illum possidere, qui thesauro suo die ac nocte incubans, avara et misera torquetur sollicitudine? Ille vero eget, et si aliis dives videtur, sibi pauper est; quia non utitur eo quod habet, qui adhuc alia rapit, alia desiderat: ubi enim nullus cupiditati modus, qui fructus divitiarum? Nemo est dives, qui quod habet, secum hinc auferre non potest: quod enim hic relinquitur, non nostrum, sed alienum est.