monumenta.ch > Hieronymus > sectio 164 > sectio 18 > sectio 96 > sectio 1 > CAPUT XIV. > 87 > sectio 63 > 16 > sectio 133 > sectio 8 > sectio 14 > cpl894.146 > 10 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Dives bonitas, quam si quis servaverit, pascitur in divitiis coelestis haereditatis; et ut antiquioribus exemplis Scripturae utamur: Beatus, inquit, vir, quem arguit Dominus.
2 Admonitionem autem Dei ne recusaveris. . . . . In fame liberabit te a morte, in praelio de manu ferri liberabit te, et a flagello linguae te abscondet . . . . . Ferae bestiae pacificae erunt tibi, et scies quod in pace erit domus tua (Iob. V, 17).
3 Mitigatis enim carnis huius vitiis, et passionibus, quae militare adversus animam solent, tabernacula tua sine perturbatione erunt, domus sine offensione, semen sine defectu, posteritas sicut odor agri pleni, sepultura sicut messis.
4 Siquidem quando alii suum defectum arbitrantur, tunc acervus tritici tui supernis maturus infertur apothecis.