monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 38, 1. <<<     >>> 3.

2.

1 Duo sunt igitur et esse hominem in homine, et illum esse divitem, qui sibi nullarum divitiarum usum requirat.
2 Pulchre autem cordis hominem dixit, eo quod totus sapientiae sit absconditus, sicut ipsa sapientia, quae non videtur, sed intelligitur.
3 Nemo ante Petrum tali expressione usus est, ut diceret cordis hominem; exterior enim homo plurima in se membra habet: interior autem cordis homo totus plenus sapientiae est, plenus gratiae, plenus decoris.