monumenta.ch > Ambrosius > 32
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 31. <<<     >>> 33.

32.

1 Illi autem liberi sunt, qui legibus vivunt.
2 Lex autem vera sermo rectus, lex vera non insculpta tabulis, nec aere incisa, sed impressa mentibus, atque infixa sensibus; quando sapiens non sub lege, sed ipse sibi lex est, opus legis in corde suo continens, naturali sibi stylo et quadam inscriptione formatum (Rom. II, 14, 15).
3 Tantumne igitur caecitatis est, ut non videamus manifestas rerum expressiones, et virtutum imagines? Et quam indignum, ut populi integri obediant humanis legibus, quo sint libertatis participes: sapientes autem veram legem naturae expressam ad imaginem Dei, veramque rationem signiferam libertatis negligant et derelinquant; cum in ea tanta libertas sit, ut parvuli servire vitiis nesciamus, alieni ab ira, exsortes avaritiae, ignari libidinis! Quam miserum igitur, ut qui nascimur in libertate, moriamur in servitute!