monumenta.ch > Ambrosius > sectio 5 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 8. <<<     >>> 10.

9.

1 Non igitur natura servum facit, sed insipientia: nec manumissio liberum, sed disciplina.
2 Denique Esau liber natus est, et servus factus est: Ioseph venditus in servitutem est (Gen. XXXVII, 28), et electus est ad potestatem (Gen. XLI, 41); ut suis emptoribus imperaret.
3 Non dedignabatur tamen obsequium sedulitatis, sed tenebat virtutis fastigium, conservabat libertatem innocentiae, integritatis auctoritatem.
4 Unde pulchre psalmista ait: In servum venumdatus est Ioseph: humiliaverunt in compedibus pedes eius (Psal. CIV, 18).
5 In servum, inquit, venumdatus est, non servus factus.
6 Humiliaverunt pedes eius, non animam eius.