monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 5. <<<     >>> 7.

6.

1 Ingrediamur autem portas Domini, portas iustitiae; quas iustus qui fuerit ingressus, confitetur Domino (Psal. CXVII, 19).
2 Sed haec paucorum ingressio, unde Dominus ait, quia angusta porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam (Matth. VII, 14).
3 Lata autem porta et spatiosa via, qua multi gradiuntur, ad mortem dirigit, et viatores suos eo ducit.